Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii
X 1.31.5 Ex parte
tit. De officio iudicis ordinarii · 2 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de offi. ord., ex parte — 8× per the register · find the allegations →
Redire
Ex eo quod isti compelluntur redire ad curiam, patet quod non sunt absoluti, quia talis absolutio per surreptionem veritatis obtenta non prodest, infra, de sent. excom., cum pro causa; et infra, de sent. excom., officii, in fi.; et litterae super hoc impetratae non tenent. Quidam dicunt quod si pro pluribus criminibus una tantum sententia aliquis sit excommunicatus, dum tamen aliquod eorum expresserit in absolutione, absolutus est, si de aliis postea conteratur, arg. de conse. dist. 4, tunc valere. Quod non credo verum, nisi de illo quod expresserit. Sed illa absolutio non prodest, cum adhuc sit ligatus pro alio crimine, et etiam extra ecclesiam, infra, de sent. excom., cum pro causa. Sed tunc demum valebit absolutio, cum ab alia excommunicatione fuerit absolutus, sicut si quis de uno peccato poenitentiam agat et non de alio, talis poenitentia non prodest quo ad vitam aeternam, nisi cum alterius criminis poenitentiam egerit, de poen. dist. 4 § sed his auctoritatibus, in fi. Sed si pluribus sententiis ligatus est, oportet ut a qualibet absolvatur, et ultima confirmabit omnes praecedentes, quia tunc incipient valere, arg. ff. ad Trebel., explicito § sed et quotiens; sicut dicitur de poen. dist. 3 § poenitentia ergo, in fi.; infra, de poenit. et remiss., quod quidam; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Et tot sunt necessariae absolutiones, quot fuerunt excommunicationes. Sic ff. de novi operis nunc., de pupillo § si in pluribus; et 2. q. 3, si quem § si praevaricator, vers. si plura crimina. Et talis semper est vitandus, quousque sit absolutus ab omnibus; vel si esset excommunicatus a pluribus, et omnes excommunicatores committerent vices suas uni, et ille absolvatur ab omnibus, una sententia expressa cuilibet excommunicationis causa absolutus erit. Et idem erit ac si singulariter absolveretur a qualibet. Et est simile de acceptilatione, quae capit plures obligationes, ff. de accep., si pluribus. Sed Inno. iiii non videtur velle solvere hanc quaestionem, infra, de sent. excom., officii. Sed quaeritur quare absolutus pro falsa causa non habetur pro absoluto, sicut pro falsa causa excommunicatus habetur pro excommunicato, saltem quo ad ecclesiam, ut 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio. Resp.: utrobique consulitur animae, quia excommunicatio etsi sit iniusta non est contemnenda, ne ex ipso contemptum ligetur, 11. q. 3, si is qui § cum ergo, in fi. Et excommunicatio est medicina animae, infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis; si non contemnatur, 24. q. 3, notandum. Et potius ei obest qui iniuste excommunicat, quam excommunicato si non contemnit, 11. q. 3, illud. Alia ratio potest assignari, quare non prosit absolutio ex falsa causa, quia excommunicatus fuit pro certa causa, et omnis res per quascumque causas nascitur per easdem debet dissolvi, infra, de reg. iur., omnis. Sed de illa causa nulla est facta mentio, et ita illa remanet, ergo et eius effectus. Et sic remanet excommunicatio prima. Praeterea durante priore causa ex alia causa ex qua excommunicatus non fuit, absolvi non potuit, quia ab illo quod nil fuit, absolvi non potuit, et sic talis absolutio nulla. Ab illa vero non intendebat illum absolvere, et ab alia non potuit absolvi, arg. supra, de translat., inter corporalia; et supra, de offi. deleg., cum super; et ff. de hered. instit., quotiens. Arg. contra quod absolutio ex falsa causa teneat, infra, de cons. et affin., quia circa.
Purgationem
Et ita quod episcopus habet suspectos, potest compellere ad purgationem praestandam, ut hic dicit, dummodo publica laborent infamia, infra, de purg. can., nos inter; etsi sint infamati apud bonos et graves, infra, de purg. can., cum in iuventute; et non sit orta ab inimicis, 11. q. 3, in cunctis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.