The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.42 Officii

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem C. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.Incipit Officii · alleged in the gloss as de sent. excom., officii 6× per the register · find the allegations →
Excommunicationis vinculo
Sic patet quod excommunicatus iterum potest excommunicari, 3. q. 4, Engeltrudam, ubi tractatur de hac materia, et supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam; et ff. de ritu nupt., palam § ulti. Et sunt duo effectus excommunicationis expellendi extra ecclesiam, et eiectum confirmandi. Quantum ad primum excommunicari non potest, quantum ad secundum bene, quia triplex funiculus difficile rumpitur, supra, de treug., treugas. Sed qualiter talis absolvetur? Potest dici quod una absolutione omnes excommunicationes tollantur, sicut una acceptilatione plures obligationes tolluntur, C. de transaction., transactionem; et ff. de accep., pluribus. Vel unus committat alteri vices suas, et illud competentius fiet, vel quilibet absolvat a sua excommunicatione et ultima confirmabit praecedentes, ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Sed qui primo absolvit non denunciabit ipsum absolutum, nec est ei communicandum donec absolutus fuerit ab alio, quia qui est excommunicatus est quo ad omnes, ut 4. q. 5, quisquis.
Subrepta non prodest
De hoc etiam dictum est supra, de sent. excom., cum pro causa. Et dic quod non prodest quantum ad salvationem, supra, de poenit. et remiss., quod quidam. Valebit tamen quantum ad mitius supplicium subeundum, ut de poen. dist. 3, ad fi.; et de poen. dist. 3, si quis autem; et de poen. dist. 3 § poenitentia ergo, in fine distinctionis. Ber.
Exhibere non debet
Arg. supra, de poenit. et remiss., quod quidam; et de poen. dist. 3, ad fi.; et de poen. dist. 3, si quis autem; et de poen. dist. 3 § poenitentia ergo. Dici potest non debet exhibere, cum effectu ut eum denunciet absolutum, ut dictum est, donec ab alio fuerit absolutus. Vel non debet nisi caveat quod absolvatur ab alia delata denunciatione. Et interim ei non communicetur, nisi tunc demum cum ab alio fuerit absolutus. Sed ipsum simpliciter non debet absolvere, ut hic dicitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.