Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.27 Cum pro causa
tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo, Decano et Praecentori Lugdunensibus.Incipit Cum pro causa · alleged in the gloss as de sent. excom., cum pro causa — 10× per the register · find the allegations →
Ob duplicem causam
Scilicet quia manus violentas iniecit in fratrem, et quia immunitatem ecclesiae violavit. Et sic colligitur hic arg. quod sacrilegi qui immunitatem ecclesiae violant, sunt excommunicati. Et ita idem esset si laicum verberasset in claustro, arg. 17. q. 4, omnes. Dic quod incidit in minorem excommunicationem quia privatus est communione ecclesiae ex eo quod immunitatem ecclesiae violavit, 17. q. 4, si quis domum. Et si non satisfecerit post tertiam admonitionem, maiori excommunicatione notabitur, ut ibi dicitur. Et ita non sunt omnes sacrilegi excommunicati ipso iure maiori excommunicatione. Et quia iste non satisfaciebat, fuit excommunicatus a suo praelato. Et ita ob duplicem causam nodatus fuit maiori sententia, ut infra dicit; et illud capitulum 17. q. 4, omnes. Restringitur ad suum casum ad violatores ecclesiarum, ut dixi supra, de sent. excom., tua; et supra, de sent. excom., conquesti. Vel forte lata erat sententia, ut quicumque violaret immunitatem ecclesiae esset excommunicatus.
Tamquam excommunicatum
Istud, tamquam, expressum est veritatis, ut dictum est. Ex hoc patet quod si aliquis pluribus de causis fuit excommunicatus, et unam expressit in absolutione et aliam tacuit, adhuc remanet excommunicatus, arg. supra, de offi. ord., ex parte. Ibi etiam tangitur de hoc, quia per subreptionem absolutio est obtenta, infra, de sent. excom., officii. Quot enim sunt excommunicationes tot debent esse absolutiones, sicut quot sunt accusationes tot et absolutiones, 2. q. 3 § notandum, vers. si plura; et de poen. dist. 5, consideret, ubi dicitur quod de omnibus erit indulgentia petenda. Sicut et in denunciatione novi operis, quot sunt denunciationes tot erunt remissiones, ff. de novi operis nunc., de pupillo § si ex pluribus. Sic et in libertate si per obreptionem obtenta fuerit, non valet licet sit favorabilis, ff. de fideicommi. liber., cum vero § subventum. Econtra videtur quod non sit excommunicatus, quia libertas semel data competit, sive ex iusta sive ex iniusta causa data sit, non revocatur, Inst. qui ex quib. caus. man. non poss. § semel; et supra, de cons. et affin., quia circa; arg. supra, de conver. coniug., ex parte tua; et ff. de manum. vin., iusta § 1; et ff. de manum. vin., si pater § 1. Item si quis per dolum est liberatus, tenet liberatio, sed agitur de dolo, ff. de dolo mal., servus; et ff. de dolo mal., quod si deferente. Item pignus liberatur non obstante dolo, ff. de pigner. act., si rem § omnis. Solutio: si dicatur quod semel excommunicatus amplius excommunicatione durante excommunicari non possit, tunc tenet absolutio licet alias causas non expresserit, si expresserit illam causam pro qua primo fuit excommunicatus. Sed hoc non est verum. Si autem dicatur quod excommunicatus posset iterum excommunicari, quod verum est, refert an expressa sit causa absolutionis an non sit. Si non est expressa sed indeterminate absolvitur, tunc ab omnibus est absolutus. Sed si una causa tantum fuit expressa, tunc absolutio non extenditur ad ea quae non fuerunt expressa, arg. ff. de accep., pluribus; C. de procur., maritus. Vel distinguitur an per ignorantiam omiserit an scienter, arg. supra, de rescript., super litteris. Ita dixit Io. Sed ego in hoc casu non admitto illam distinctionem. Alii dicunt illum absolutum indistincte, sed cogitur redire ad curiam et satisfacere iniurato. Tanc. dixit quod si aliquis est excommunicatus propter plures causas, sed unica tantum sententia. Quamvis aliquas causas taceat dum absolvitur, absolutus est. Sed debet compelli satisfacere pro alia iniuriam passo. Et secundum hoc istud, tamquam, est similitudinarium. Si vero pluribus et diversis excommunicationibus sit ligatus ex causis diversis, si aliquas supprimit, non est absolutus sed remanet excommunicatus pro aliis. Et secundum hoc istud, tamquam, est expressivum veritatis. Ego credo quod qualitercumque sit aliquis excommunicatus, sive una sententia sive pluribus sententiis ex pluribus et diversis causis, qui vere vult absolvi, omnem causam pro qua vel pro quibus fuit excommunicatus, debet exprimere in absolutione sua. Quia pro unaquaque sola fuit excommunicatus, et una sententia sufficit ad excommunicationem, et sic una sententia absolutionis sufficit ad plures excommunicationes, dummodo exprimantur omnes causae prioris excommunicationis, alias non tenet absolutio per surreptionem obtenta, ut bene colligitur infra, de sent. excom., officii. Licet quidam dicant quod Innocentius non respondit ad hoc in capitulo infra, de sent. excom., officii, et praemissas solutiones non multum approbo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.