The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.22 Conquesti

tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Idem.Incipit Conquesti sunt nobis · alleged in the gloss as de sent. excom., conquesti 4× per the register · find the allegations →
Excommunicatos nuncietis
Ergo videtur ex hoc quod ipso iure sunt excommunicati huiusmodi sacrilegi. Quod verum est de huiusmodi violatoribus et effractoribus ecclesiarum sive incendiariis, 11. q. 3, canonica; et 17. q. 4, omnes ecclesiae, de quibus intelliguntur illa duo capitula. Alii vero non sunt excommunicati ipso iure, sed excommunicandi, ut dictum est supra, de sent. excom., tua. Hug. tamen dixit quod illa capitula non sunt latae sententiae, sed haec decretalis contrarium ostendit, et ita etiam servatur. Sed Hug. intellexit capitula illa non de effractoribus ecclesiarum, sed de his qui aliunde aliqua rapiunt praeter effractionem.
Repraesentent
Ex quo enim incendiarii vel effractores ecclesiarum publice denunciati sunt, non possunt absolvi nisi a Papa. Sed ante bene si satisfacere volunt, quia conditor canonis ante denunciationem eorum non retinuit sibi eorum absolutionem, infra, de sent. excom., nuper. Et hoc ad terrorem omnium statutum fuit propter enormitatem excessus, supra, de sent. excom., tua. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.