The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.19 Tua nos

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de sent. excom., tua 8× per the register · find the allegations →
Temerarias
Largius est hoc intelligendum quam si violentas dixisset, quaedam enim manus dicuntur temerariae sed non violentae, infra, de sent. excom., contingit 1.
Incendiarii
Incendiarii enim excommunicandi sunt, 23. q. 8, pessimam. Et secundum leges igni traduntur, ff. de incen. rui. nauf., qui aedes. Vel capite puniuntur, ff. de poe., capitalium § nonnumquam, cum distinctione illius § nonnumquam. Ber.
Publicati
Ergo videtur ex hoc quod ipso facto sint excommunicati, alias non videtur quod haberet locum publicatio. Et sic est arg. contra 23. q. 8, pessimam, ubi praecipiuntur excommunicari. Unde quidam restingunt hoc ad incendiarios ecclesiarum et religiosorum locorum, infra, de sent. excom., conquesti; et 11. q. 3, canonica; et 17. q. 4, omnes ecclesiae. Unde post publicationem a Papa tantum sunt absolvendi. Et hoc in odium eorum statutum fuit, hic ad terrorem aliorum. Sic quandoque privantur aliqui ecclesiastica sepultura ad terrorem aliorum, supra, de torneam., felicis; et supra, de rapt., super eo. Sed quia hic non distinguitur de omnibus intelligas. Tam non credo quod omnes incendiarii generaliter ipso iure sunt excommunicati nisi de incendiariis ecclesiarum, cum de aliis non inveniam. Non probatur quod ipso iure sint excommunicati. Sed illis primo excommunicatis ab episcopis subsecuta publicatione ac denunciatione, Papa per hanc decretalem reservat sibi eorum absolutionem ad terrorem, ut dixi. Alias episcopi possent absolvere omnes incendiarios, infra, de sent. excom., nuper.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.