The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.13 De torneamentis

X 5.13.1 Felicis memoriae

tit. De torneamentis · 5 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Felicis memoriae Innocentii · alleged in the gloss as de torneam., felicis 6× per the register · find the allegations →
Ostentationem
Secundum leges tamen licet aliquid facere ad ostentationem virium, ut ff. de aleat., solent. Alias non licet, ut lege sequenti ff. de aleat., in quibus. Nec huiusmodi tenentur lege Aquilia, ff. ad leg. Aquil., qua actione § si quis.
Temere
Et ideo talis ludus tamquam noxius prohibetur hic, et ff. ad leg. Aquil., nam ludus.
Proveniunt
Arg. aliquid prohiberi propter consequens, 22. q. 1, in novo; et supra, de iureiur., et si Christus; et de conse. dist. 3, pervenit.
Non negetur
Nec etiam viaticum, 26. q. 6, si quis de corpore; 50. dist., poenitentes. Quia et per poenitentiam viaticum intelligitur quod decedentibus poenitentibus non negatur, infra, de poenit. et remiss., quod in te.
Careat sepultura
Simile infra, de rapt., super eo. Et sic conceditur quod est maius et quod minus est prohibetur, 88. dist., episcopus gubernationem; ff. de ritu nupt., oratione; et 1. q. 1, si qui episcopi; et 33. q. 2, latorem; C. quan. imp. int. pup. vel vid., si contra; et 80. dist., episcopi non in castellis. Arg. contra 44. dist., nulli clerico; 13. q. 2, si fur; et ff. de senat., qui indignus; ff. de serv. export., cui pacto; 32. q. 7, Apostolus, in fi.; 24. q. 1, miramur; et supra, de decim., ex parte tua 2. Solutio: generale est quod cui licet maius et minus nisi ab illo minore prohibeatur ex causa, ne vilipendatur honor personae, ut patet per primas concordantias. Hic vero alia ratio est, ut potius consulatur vivis quam defunctis, ut alii terreantur et abstineant a talibus cum viderint illos sepeliri in campis, quia vilis sepultura illis defunctis non nocet, supra, de sepult., sacris; 13. q. 2, animae defunctorum. Sic intelligitur infra, de rapt., super eo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.