Book III › tit. 3.28 De sepulturis
X 3.28.12 Sacris
tit. De sepulturis · 5 glosses
Idem Nidrosiensi Archiepiscopo.Incipit Sacris est canonibus · alleged in the gloss as de sepult., sacris — 7× per the register · find the allegations →
Non communicemus
Sic 24. q. 1, Achatius non est; et 24. q. 1, maiores. Nisi viventes reconciliationem petierint, nec per eos stetisset, quia tunc absolvendi sunt post mortem, infra, de sent. excom., a nobis est; et 26. q. 6, qui recedunt. Ber.
In coemiterio
Coemiterium dicitur a cemen Graece, quod est aurum latine, et teron quod est terra, idem coemiterium quasi aurea terra, quia est caeteris pretiosior.
Exhumari
Immo forte nec religiosum locum facit cadaver excommunicati, si per ignorantiam sacerdotis vel eo invito inferatur, arg. ff. de rel. et sump. fun., sunt personae. Laur. Et ossa inde proiicienda sunt antequam consecretur, de conse. dist. 1, ecclesiam. Ber.
Excommunicatorum
Nota arg. quod ratione dubietatis aliquid admittitur, quod aliter non admitteretur, 11. q. 3, nolite; et 13. q. 2, non aestimemus; et ff. de adimen. leg., si quis § si duobus. Item contingit ratione connexitatis, 14. q. 5, denique; et 81. dist., cum omnibus; et ff. de solut., si alieni nummi; et ff. de minor., etiam. Item ratione difficilis separationis, ff. de negot. gest., cum eum actum; ff. de admin. tut., tutorem qui tutelam. Arg. contra de poen. dist. 5, sunt qui; et de poen. dist. 5, qualitas; et ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus; ff. de testam. tut., duo sunt Titii; ff. de manum. test., cum ex pluribus. Io.
Speciosa
13. q. 2, animae defunctorum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.