Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.26 Et si Christus
tit. De iureiurando · 26 glosses
Idem Abbati et Capitulo Castellionis.Incipit Et si Christus · alleged in the gloss as de iureiur., et si Christus — 19× per the register · find the allegations →
Sit sermo vester
22. q. 1, ita ergo.
Non non
Istae duae negationes non faciunt hic unam affirmationem secundum quod alibi faciunt, ff. de ver. sig., duobus verbis.
Affirmatio
Ecce declaratio geminationis, id est, ut quod os affirmat et cor affirmet, et quod os negat et cor neget. Sic 23. dist., psalmista.
Creaturam
22. q. 1, clericum; et in Auth. ut non lux. cont nat. § et quoniam, coll. 6. Per creaturas licitum est iurare ubi exprimitur in iure, ut per crucem, 22. q. 5, qui iurat per Evangelium; 22. q. 1, si aliqua per ordinem; ut 1. q. 7, quotiens. Per salutem principis, ff. de iureiuran., qui per salutem; et ff. de iureiuran., ait praetor § ulti. Per altare, 22. q. 1, habemus, aliter enim iurare non debet. Unde non licet iurare per membra Dei, in Auth. ut non lux. cont nat., coll. 6.
Omnino
Id est, ex levi causa vel per omnia. Simile omnino habetur in lege, ut si fideiussor intercedat pro maiori summa quam principalis debitor, omnino non obligatur, ff. de fideiussor., graece § illud. Vincen.
Servandum
Qualitercumque iuratur, si licitum est quod iuratur, servandum est iuramentum, 22. q. 1, movet te; et ff. de iureiuran., non erit § 1. Quia multa fieri non debent, facta tamen tenent, 27. dist., si vir; et 17. q. 2, nos novimus. Sicut iudex ultima die suae iurisdictionis iudicare non debet, ff. de iuris., eum qui. Si tamen sententiam dixerit, tenet, ff. de off. procon., meminisse, in fi.; supra, de offi. deleg., consuluit.
Nolite
Id est, non habeatis voluntatem iurandi.
Necessitas
Et ita numquam iurandum est nisi in necessitate, sed haec necessitas includit etiam sub se utilitatem, 22. q. 1, tu malum; et 22. q. 1, ita ergo. Laur.
Tres comites
De quibus habes 22. q. 2, animadvertendum; et 22. q. 1, et iurabunt.
In veritate
Conscientiae.
Et iudicio
Id est, discretione vel deliberatione.
Iustitia
Id est, ut quod iuratur sit iustum et licitum. Et isti sunt tres comites qui debent intervenire in quolibet iuramento. Et si ista defuerint, non iuramentum sed periurium est dicendum, ut in capitulo 22. q. 2, animadvertendum.
Omnis controversiae
Quia post iuramentum delatum et praestitum nihil amplius quaerendum est, ff. de iureiuran., non erit § delatum. Et parem habet auctoritatem cum transactione, et maiorem quam res iudicata, ff. de iureiuran., iusiurandum speciem. Quod verum est, si est delatum a parte parti. Istud enim retractari non potest, ff. de iureiuran., admonendi.
Amen
Id est, sine defectu, et est nota assertionis.
Testis est mihi Deus
In veteri testamento iurabatur sic: vivit Deus, vivit anima mea. Sic iuravit quae erat in Sarrepta Sydoniorum Heliae prophetae. Tempore gratiae in primitiva ecclesia iurabatur: testis est mihi Deus, Deum invoco testem, 22. q. 1, si peccatum; et 22. dist., sacrosancta. Hodie iuratur per Deum, per Evangelium, 63. dist., tibi domino; et 1. q. 7, patet.
Morior
Hoc habes 22. q. 1, non est.
Quaedam
Posset aliquis quaerere ex quo licite iuratur, quare prohibuit Dominus iuramentum? Respondet Papa: quaedam etc.
Mala sunt
Quaedam enim illicita sunt in sui natura, quaedam civiliter, id est, iure positivo vel consuetudinario, ff. de ver. sig., probrum; arg. ff. de adulter., si adulterium. Sic quaedam sunt simoniaca ipso iure, scilicet quae in veteri testamento erant prohibita, ut vendere spiritualia, 1. q. 1, qui studet. Quaedam sunt prohibita per constitutionem ecclesiae, ut dare aliquid pro benedictionibus nubentium, pro baptismo, pro ponendis praelatis in sede. De his habes plura exempla, infra, de simon., cum in ecclesiae; et infra, de simon., sicut pro certo; et infra, de simon., ad Apostolicam. Et hoc est quod dici consuevit, quaedam sunt simoniaca, quia prohibita; quaedam sunt prohibita, quia simoniaca. Et de hoc dicitur supra, de offi. deleg., ex parte tua.
Ex causa
22. q. 1, ita ergo; C. si manc. ita ven. ne prost., praefectus; et C. si manc. ita ven. ne prost., eam.
Sequuntur
Nota quod aliquid prohibetur non quod ipsum sit malum, sed quia inde potest sequi malum, arg. 21. dist., denique; et 37. dist., ideo; 11. q. 3, nolite 2; 41. dist., quisquis; 2. q. 7, praesumunt; 24. q. 3, Deus quando maledicit; Inst. vi bo. ra. § sed nedum. Arg. contra ff. qui et a quib. man. lib., si non voluntate; et ff. de pacti., si unus § illud. Item arg. quod uno prohibito prohibentur omnia, per quae pervenitur ad illud, arg. infra, de cleri. coniug., diversis; et ff. de condi. insti., quae sub conditione § si quis eo; et ff. de sponsal., oratio; arg. ff. de tutor. et curat., scire; et ff. de bon. libert., quaeritur; et supra, de procurat., tuae. Item arg. quod aliquod prohibito omnia prohibentur quae sequuntur ex illo, supra, de consti., nam concupiscentiam.
Confirmatio
Sic falsitas est immutatio veritatis, in Auth. de fid. instrum., circa princ., coll. 6.
Ex causa
Arg. quod potius consideranda est causa facti quam ipsum factum, 15. q. 6, si quandoque, in fi.; 23. q. 8, occidit; infra, de accusat., cum dilectus; et ff. de fur., verum. Vincen.
Modico vino
de conse. dist. 5, sint tibi. Arg. quod licet habere curam corporis moderatam ad exercitium virtutum, arg. 44. dist., multis; alias incipit 44. dist., convivia; de poen. dist. 2, corporis, arg. modicum.
Cessante causa
Propter quam excludendam, scilicet periurium introductum est ne iuretur. Si enim causa esset propter quam habendam aliquid fieret, licet cessaret causa illa, non ideo cessaret id quod factum est propter illam causam, 32. q. 7, tantum; et 32. q. 1, dixit Dominus. Vel cessante causa odiosa et contra ius, cessat et eius effectus. Dixit Vincen. verum est circa alias personas, sed circa eandem personam non cessat, nisi privilegium vel concessio tenderet ad noxam. Et tunc expone verba illa, verum est ab initio. Sed si ex post facto incipit odium, non cessat effectus, id est, prohibitio, arg. infra, de decim., suggestum; et 63. dist., quia sancta § verum; et ff. de vulg. et pup., ex facto. Et sic plana est glossa. Alias verum est, et ita non respondet expositioni. Dic verum est circa alias personas quae non habent privilegia, sed circa eandem personam quae habet privilegium, non cessat privilegium, id est, non perditur, nisi privilegium ipsum vel concessio tenderet ad noxam, ut dicunt tres praedictae concordantiae, arg. infra, de decim., suggestum; 63. dist. § verum. De hoc qualiter intelligatur, dictum est supra, de renunciat., post translationem; et 61. dist., statuimus § his auctoritatibus. Vel dic cessante causa, id est, cessante periurio cessat prohibitio. Et instante necessitate pro re vera licita et honesta, licite iuratur. Et hic est sensus huius litterae quantum ad hunc casum.
Cessat effectus
Distingue, aut est causa finalis aut impulsiva. Si finalis, tunc cessante causa cessat effectus, verbi gratia, prohibetur ne presbyteri gerant tutelas aliorum hac de causa, ut melius vacent divinis officiis. Et sic ista causa finalis est, unde cessante causa cessat effectus. Unde si non vacent divinis officiis, poterunt gerere tutelas, C. de episc. et cler., authen. generaliter. Sed causa impulsiva cessante non cessat effectus, verbi gratia propter Calfurniam fuit statutum ne mulieres essent advocatrices, quia Calfurnia posteriora dorsi sui ostendebat iudici. Unde Calfurnia fuit causa impulsiva ne mulieres advocarent. Unde ea mortua mulieres non advocabunt, hoc tamen habetur in ff. de postulan., hunc titulum.
Indulgemus
Id est, indultum esse ostendimus iam olim, 14. q. 2, super prudentia; et supra, de testib., tuis quaestionibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.