The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.39 Sicut

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 2 glosses
Per consuetudinem
Fingunt enim tales quod in consecratione aliquid licite petitur, non pro consecratione sed pro consuetudine, arg. 63. dist., quia sancta; et 63. dist., Agathosa; et 1. q. 3, quaesitum; et in Auth. de sanct. episc. § pro consuetudinibus, coll. 9. Sed hoc non est verum nec excusat consuetudo in huiusmodi spiritualibus vendendis, immo magis accusat, supra, de simon., non satis; et supra, de simon., cum in ecclesiae, ubi talia reprobantur. Io.
Cum Giezi et Simone
Giezitae dicuntur a Giezi servo Helisei, qui primo in veteri testamento vendidit gratiam sanitatis Naaman principi Assyriorum. Unde venditores spiritualium proprie dicuntur Giezitae. Simoniaci dicuntur a Simone mago, qui postea in novo testamento voluit emere gratiam Spiritus Sancti, 1. q. 1, qui studet; et 1. q. 1, turpem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.