The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.39 Tuis quaestionibus

tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Idem Bisuntino Archiepiscopo.Incipit Tuis quaestionibus · alleged in the gloss as de testib., tuis quaestionibus 8× per the register · find the allegations →
Iuramenti
Sed cum iuramento bene, alias quantumcumque religiosus sit aliquis, in praeiudicium alterius non est ei credendum, infra, de testib., nuper. Et sic tam monachi quam alii clerici possunt ferre pro ecclesia sua testimonium, supra, de testib., insuper; et supra, de testib., cum nuncius; et infra, de iureiur., et si Christus, in fi.; et 14. q. 2, super prudentia.
Remittatur
Et sic patet quod iuramentum testis potest remitti. Et hoc ideo, quia verbo adversarii possum totum ius meum relinquere, ut C. de fideicomm., quaestionem. Sed videtur quod non possit remitti, quia introductum est ut veritas detegatur, et ut religio iudicantis non circumveniatur, et sic videtur quod in favorem iudicantis. Ergo partes non possunt illud sibi remittere. Solutio: iuramentum illud iudicis auctoritate remittitur, et istud iuramentum principaliter in favorem partis praestatur. Unde possunt illud sibi remittere partes. Sed numquid iuramentum istud potest remitti in causa matrimoniali de consensu partium? Dico quod non, quia nec eorum confessioni statur in causa matrimoniali, etiam si fama consentiat sive rumor. Et hoc ideo ne coluderent ad invicem contra matrimonium, infra, de eo qui cog. consang., super eo. Sed in coniungendo videtur quod possit remitti, quia ibi creditur confitenti dummodo non sit in alterius matrimonii praeiudicium, infra, de clan. despon., quod nobis. Sed quid dices de iuramento calumniae, an possit remitti a parte parti? Videtur quod non, quia nec consuetudo valet de ipso non praestando, supra, de iuram. calumn., caeterum; C. de iureiuran., cum et iudices § sed quia veremur. Sed eadem ratione qua iuramentum testi remittitur, quia in favorem partium praestatur ut veritas eliciatur et non occultetur, 14. q. 2, quamquam. Potest iuramentum calumniae remitti, quia illud praestatur in favorem partium ne calumniose aliquid fiat, et ut veritatem vel saltem secundum quod aestimat, confiteatur, ut C. de iureiuran., cum et iudices § sin autem, ad fi. Dicunt quidam, ut Bazian. et alii sequaces, quod iuramentum istud de calumnia expresse remitti non potest. Sed tacite bene remitti potest, nec sententia propter hoc cassaretur, arg. ff. de procur., filiusfamilias § veterani; et C. de procur., ita demum, ubi exceptio procuratoria contra militem expresse remitti non potest, tacite vero bene potest, ff. de iureiuran., iusiurandum § qui iusiurandum. Sicut aliquando tacita probatio plus operatur quam expressa, arg. ff. de solut., vero procuratori § alia; et ff. de solut., si quis stipulatus in melle § 1. Alii dicunt, ut Mart. et eius sequaces, quod non potest nec tacite nec expresse, cum non tantum in favorem partium, sed pro communi utilitate introductum est, ut dixit lex, quod ex dissimulatione remitti non potest, C. de iureiuran., cum et iudices § sed quia veremur. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.