Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae
X 2.7.5 Caeterum
tit. De iuramento calumniae · 5 glosses
Lucius III. Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.Incipit Caeterum quia novis · alleged in the gloss as de iuram. calumn., caeterum — 5× per the register · find the allegations →
Caeterum
Haec est pars illius infra, de fideiuss., pervenit.
Novis morbis
Nam experimenta morborum cogunt nos invenire multas medicinas, 50. dist., ut constitueretur. Et quod medicamenta morbis exhibent, hoc iura negotiis, in Auth. haec constit. quae innov. const., in princ., coll. 8. Et quae de novo emergunt, novo auxilio indigent, ff. de interrog. act., de aetate § ex causa; et ff. ut in poss. legat., plane. Et novis rebus novum remedium est exhibendum, ff. de ven. inspic., temporibus, in princ.
Ad veritatem
Haec est praecipua causa quae iuramentum illud praestatur, ut veritas eliciatur, infra, de iureiur., ex litteris. Secunda ut timore iuramenti contentiosa litigantium instantia compescatur, C. de iureiuran., in omnibus.
Ab utraque parte
Utraque pars principalis dominus, scilicet istud iuramentum praestare debet, supra, de iuram. calumn., in pertractandis. Sed pone quod aliquis litigat per procuratorem, et dominus qui constituit procuratorem est longe remotus, puta ultra mare vel in alia peregrinatione. Quid erit in hoc casu, cum iste procurator de calumnia iurare non possit? In casu illo debet dari curator bonis, et ille iurabit de calumnia, ff. de curat. bon. dan., si quis; et ff. de curat. bon. dan., de curatore. Contra videtur supra, de iuram. calumn., inhaerentes, ubi dicitur quod clerici hoc iuramentum debent aliis delegare, et hic dicitur quod iurent. Non est contra, quia ibi loquitur de causis collegii sive universitatis, hic de causa propria singularis clerici.
Quae legi contraria est
Nota quod consuetudo quae contra legem est, non est servanda. Et haec consuetudo est contra legem quam habes C. de iureiuran., in omnibus; et C. de iureiuran., cum et iudices. Et contra canones qui iuramentum admittunt, 2. q. 5, sacramentum; et 2. q. 5, nos sanctorum, et contraria decretalibus huius tituli.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.