Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.51 Nuper nobis
tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Idem Pennensi Episcopo.Incipit Nuper nobis A. · alleged in the gloss as de testib., nuper — 2× per the register · find the allegations →
Ordinis sui
Quod facere potuit, supra, de testib., cum nuncius; et supra, de testib., insuper; et infra, de iureiur., et si Christus, in fi.; 14. q. 2, super prudentia. Et illi praecipue sunt admittendi, cum talis professio in eorum praesentia fiat, quae etiam per alios non posset ita bene probari, qui ad talia non vocantur, supra, de testib., veniens 2, in fi.
Contradicente
Secus si volente et consentiente, quia tunc bene valet testimonium, supra, de testib., tuis quaestionibus.
Nisi iuratus
Sic 4. q. 3, si testes § item iurisiurandi; et C. de testi., iurisiurandi; et 3. q. 9, hortamur. Et uni testi non creditur, supra, de testib., veniens 1; et supra, de testib., licet universis, sive sit iuratus sive non in alterius praeiudicium, ut hic in fi., et 33. q. 2, admonere. Arg. contra quod uni creditur etiam non iurato, 28. dist., de Syracusanae; 86. dist., tanta; 8. q. 3, talia; et 97. dist., nobilissimus; et 23. q. 4, inter querelas; et 20. q. 3, praesens clericus. Sed in his non creditur nisi quo ad praesumptionem, sed ad plenam probationem non. Quandoque tamen bene creditur uni quando non fit praeiudicium alicui, puta utrum aliquis sit baptizatus, vel utrum esset ecclesia consecrata, de conse. dist. 4, parvulos; et de conse. dist. 4, cum itaque, et ubi quis vult probare se egisse poenitentiam per confessorem suum, et infra, de simon., nemo; et arg. infra, de poenit. et remiss., omnis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.