Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus
X 5.38.12 Omnis
tit. De poenitentiis et remissionibus · 12 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Omnis utriusque sexus · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., omnis — 18× per the register · find the allegations →
Directionis
Id est, cum est doli capax, quia tunc potest peccare, supra, de delict. puer., pueris; C. si adv. del., in criminibus; et C. si min. se maior. dix., si alterius; arg. de conse. dist. 4, eos; et C. de fals. mon., quoniam.
Omnia sua peccata
Alias non esset fructuosa poenitentia, ut dictum est supra, de poenit. et remiss., quod quidam, ubi de hoc. Non tamen venalia, quia illa tolluntur per orationem Dominicam vel per aquam benedictam, de poen. dist. 3, de quotidianis; de poen. dist. 6, qui vult. Tamen si recolit, confiteatur illa.
Proprio sacerdoti
Nisi ille sit imperitus. Tunc de ipsis licentia, ut hic dicit, quaeret discretum, de poen. dist. 6, placuit. Ber.
Ad minus in Pascha
de conse. dist. 2, et si non frequentius.
Sepultura
Hoc est contra regulam illam: cui communicamus vivo communicare debemus et mortuo. Fallit etiam in alio casu, 23. q. 5, placuit; et supra, de statu monach., monachi; et supra, de torneam., felicis; et supra, de usur., quia in omnibus; et supra, de rapt., super eo.
Alieno sacerdoti
Executionem habenti. Hoc dico propter illos sacerdotes sive saeculares sive regulares qui non habent ordinis executionem sacerdotalis, ut sunt illi qui non sunt a populo electi vel qui ab episcopo populo non praeficiuntur, 16. q. 1, adiicimus § ecce in hoc; et 16. q. 1, generaliter § ecce sufficientes. Sed ecce si Praedicatores et fratres Minores vel alii religiosi non habentes populum habent privilegium, ut alienos parochianos possint recipere ad poenitentiam, numquid sufficit privilegium ut parochianum alterius possint recipere ad poenitentiam sine licentia proprii sacerdotis? Privilegium enim aequiparat eos illis qui a populo sunt electi vel illis qui ab episcopis populo praeficiuntur, et dat eis solam executionem, et ita necessaria est adhuc licentia proprii sacerdotis, ut hic dicitur. Si enim de duabus servitutibus una tollitur, remanet altera, quod bene probatur supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; supra, de privileg., pastoralis; ff. de servitu. urb. praed., si domus tua. Et ideo dicit, alieno, et non alii. Nec Papa per talem indulgentiam intendit praeiudicare proprio sacerdoti, ut in capitulo praedicto supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum, cum suis similibus; et infra, de sent. excom., cum desideres, in fi. Et hoc idem dixit Hug. 16. q. 1, et in praedictis §. Ber.
Obtineat
Quid si ille malitiose recusat? Arg. quod potest ire ad alium, supra, de regular., licet. Vel vadat ad eius superiorem si potest, ut illum compellat vel ille dabit licentiam, arg. supra, de iure patron., nullus. Arg. C. de temp. appel., cum anterioribus § ulti.; arg. infra, de poenit. et remiss., ne pro dilatione, ad fi. Ber.
Vel ligare
Supra, de poenit. et remiss., quod autem; 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit; et supra, de paroch., nullus. Et est arg. quod clericus sine licentia sui episcopi non potest in non suum iudicem consentire, supra, de poenit. et remiss., quod autem; et supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti, ubi de hoc; et infra, de poenit. et remiss., ne pro dilatione. Ber.
Vinum et oleum
Id est, misericordiam et disciplinam, 45. dist., disciplina; et 45. dist., omnis qui; et 45. dist., sunt namque; et 45. dist., vera iustitia. Ber.
Circumstantiis
Sic supra, de poenit. et remiss., Deus; et supra, de homic., sicut dignum, in princ.; de poen. dist. 5, consideret. Ber.
Diversis experimentis
Non tamen sicut imperitus medicus, 29. dist., necesse. Sed diligenter experiatur vires ipsius, qualem poenitentiam possit portare, arg. 26. q. 7, alligant. Sic ut potius reddat rationem de misericordia quam de crudelitate, ut ibi, 86. dist., non satis, ultra medium; et 11. q. 3, nemo peritorum. Ber.
Deponendum
Olim etiam alia poena imponebatur, de poen. dist. 6, sacerdos. Hodie haec imponitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.