Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus
X 5.38.4 Quod autem
tit. De poenitentiis et remissionibus · 5 glosses
Idem Archiepiscopo Cantuariensi.Incipit Quod autem consuluisti · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., quod autem — 3× per the register · find the allegations →
In dedicationibus
Hodie indulgentia quae in consecrationibus ecclesiae fit, non debet excedere annum, sive fiat ab uno sive a pluribus episcopis in anniversario consecrationis. Et in aliis casibus ultra quadraginta dies huiusmodi indulgentiae hodie non excedunt, infra, de poenit. et remiss., cum ex eo § ulti.
A non suo iudice
Infra, de poenit. et remiss., omnis § 1; supra, de iudic., at si clerici; et supra, de consuet., ad nostram; et C. si a non comp. iud., iudex. Potest exponi, id est, a non suo iudice factas.
Ut prosint
Quid valeant tales remissiones, vetus est querela adhuc tamen satis dubia. Quidam dicunt quod valent tantum quo ad Deum non quo ad ecclesiam. Quo ad Deum quoniam si quis sine mortali decedat, non tamen acta condigna poenitentia de peccatis, poenam purgatorii minus sentiet pro modo remissionis sibi factae in vita ista. Ecclesia tamen viventi ob hoc debitam satisfactionem non relaxat. Alii dicunt quod valent quo ad ecclesiam, sed tunc tantum cum peccatum per contritionem vel per satisfactionem sufficienter punitum est. Tunc enim quod ex superabundanti ecclesia imposuit et quo ad Deum et quo ad ecclesiam omnino per tales remissiones remittitur. Alii etiam dixerunt quod omnino prout dantur, proficiunt et quo ad Deum et quo ad ecclesiam. Sed qui eas faciunt se onerant, tenentur enim eleemosynis suis et orationibus eas supplere. Alioquin graviter in purgatorio punientur. Alii dicunt quod valent tantum ad remissionem illius poenitentiae quae negligenter est omissa. Sed ex hoc capitulo verius colligitur quod qui iniungit poenitentiam sicut sibi videtur, imponit et concedit ut eam per has remissiones vel in totum vel in partem redimat. Quod si fecerit ut hic dicitur, valent remissiones ad relaxationem iniunctae poenitentiae, alioquin non. Hoc tamen verum est quod non valeant ad relaxationem iniunctae poenitentiae quo ad ecclesiam, valent tamen ad minorem poenam peccati quo ad Deum, sicut alia bona. Sic ergo si iudex iniungit alicui septennem poenitentiam et non concedit ut possit redimere, licet ipse vel alius pro eo generalem faciat remissionem ad pontem vel ad alium locum qui ponti confert de suo, quantitatem poenitentiae sibi iniunctae quo ad ecclesiam non diminuit. Ala. Et hoc quod dicitur in hac littera intellige verum cum peccatum per contritionem omnino dimissum est. Nam pro omni peccato duplex poena debetur, temporalis et aeterna, de poen. dist. 1, si peccatum David; et de poen. dist. 1, sicut primi. Sed per contritionem poena aeterna dimittitur, de poen. dist. 1, verbum Dei. Temporalis vero, scilicet per satisfactionem, ut in praedicto capitulo de poen. dist. 1, si peccatum David. Et pro ista poena qualitercumque satisfaciat ecclesiae, dummodo non decipiatur ecclesia, sufficit et absolutus est quem absolvit, et ligatus quem ligat, 24. q. 1, quodcumque. Sed imposita alicui septenni poenitentia, datis septem denariis, habet septem annos remissionis valituros sibi praecepto imponentis sibi poenitentiam. Numquid ultra ieiunare tenetur? Respondetur si in veritate satisfecerit ecclesiae, non tenetur ex necessitate ieiunare sed ex honestate. Et si contemnat, peccat mortaliter pro contemptu. Debet enim semper dolere de peccato, de poen. dist. 3, productior. Quia nescit an dimissa sint ei peccata, arg. supra, de purg. can., accepimus, ibi: et si simplex fuero etc., cum suis concordantiis. Et si commode potest adaequari poena cum praecedenti culpa, saltem debet, arg. de poen. dist. 1, vide benignum. Unde Apostolus: sicut exhibuistis membra vestra etc., 47. dist., omnes huius saeculi. Et punire in se quod deliquit, de poen. dist. 1, si peccatum; et de poen. dist. 3, poenitentia est. Tanc.
Iudices
Id est, episcopi, quia alii inferiores praelati huismodi remissiones facere non possunt, supra, de excess. praelat., accedentibus. Vel dic iudices, id est, proprii sacerdotes cum iniungunt poenitentias suis parochianis possunt eis concedere qui tales remissiones sibi prosint, si de bonis suis contulerint praedictis locis. Et hoc favore poenitentiae, ut sic diversis modis possint liberari a peccatis.
Indulserunt
Arg. quod clericus sine licentia episcopi sui alium iudicem etiam ecclesiasticum eligere non potest, infra, de poenit. et remiss., omnis § 1; et supra, de for. compet., significasti, ubi est hoc expressum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.