Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus
X 5.38.14 Cum ex eo
tit. De poenitentiis et remissionibus · 5 glosses
Idem in eodem.Incipit Cum ex eo · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., cum ex eo — 2× per the register · find the allegations →
Litteras
Sic ergo credetur litteris episcopi si vere sint, supra, de probat., post cessionem; et 11. q. 3, curae.
Proponere
Quia in talibus diligens inquisitio facienda est, 42. dist., quiescamus.
In taberni
Si enim ibi publice deliquerint, possunt a diocesano puniri licet sint exempti, supra, de privileg., tuarum, ubi de hoc.
Claves ecclesiae contemnuntur
Quod esse non debet. Simile supra, de poeni., gravem; supra, de privileg., ut privilegia.
A pluribus
Quid si quilibet indulgeat annum. Numquid valet et huiusmodi indulgentia contra statutum istud? Videtur quod non, supra, de excess. praelat., cum ad quorundam; et supra, de excess. praelat., sane; et supra, de excess. praelat., illud. Credo quod teneat, licet ibi faciant contra mandatum istud, quia non adiicit hic quod si secus fecerint, decernimus non valere, prout dicitur in illa decretali supra, de excess. praelat., cum ad quorundam. Arg. ad hoc supra, de praeben., inter caetera, ubi enim huiusmodi clausula non apponitur in mandato. Licet fiat contra mandatum, tamen tenet quod factum est, supra, de praeben., dilectus filius 2. Arg. contra infra, de poenit. et remiss., nostro., in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.