Book V › tit. 5.37 De poenis
X 5.37.13 Gravem
tit. De poenis · 5 glosses
Honorius III. Praeposito, Archidiacono et H. Canonico Suessionensibus.Incipit Gravem capituli Lund. · alleged in the gloss as de poeni., gravem — 2× per the register · find the allegations →
Claves
Datas Petro, 22. dist., omnes; et 21. dist., in novo. Et in Petro datae sunt ecclesiae claves, 24. q. 1, quodcumque. Et cuilibet eius successori, arg. supra, de translat., quanto. Ber.
Contemnendo
Et si alias ligatus non fuisset, ex contemptu ligaretur, 11. q. 3, non solum § cum ergo sententia, in fi.; et 24. q. 3, notandum. Non enim debet contemni, cum sit medicinalis, 2. q. 1, multi.
Haereticae pravitatis
Hoc ideo dicit, quia qui propter suspicionem haeresis excommunicatur, si per annum steterit in excommunicatione postea tamquam haereticus habetur, supra, de haeret., excommunicamus itaque § 1. Tamen si pro contumacia excommunicetur, sive per annum sive per plures in excommunicatione steterit, non habetur ut haereticus sed alias contra eum proceditur, ut hic dicit.
Nobilitati
Nota quod parcitur nobilitati circa poenas, ut aliter puniatur nobilis quam ignobilis, 24. q. 1, qui contra pacem; et 50. dist., contumaces. Et in beneficiis etiam magis providendum est nobilitati, 86. dist., non satis, vers. item si consideranda est. Arg. contra quod aeque puniatur, supra, de statu monach., ea quae, ubi de hoc.
Ecclesias in quibus aliquod ius
Forte ius patronatus vel quicquid aliud possit ab ecclesia percipere, ut si ecclesia aliquo debito tenetur eidem, ut interim ecclesia ei respondere non teneatur, ut supra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; et supra, de haeret., absolutos; et 15. q. 6, nos sanctorum. Et ipso iure absoluti sunt tales. Et hic praecipitur quod denuncientur solummodo absoluti, ut in fi. dicit. Et est arg. quod crescente contumacia crescere debet poena, supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.; et ff. de poe., relegati.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.