Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.7 Cum ad quorundam
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 3 glosses
Clemens III.Incipit Cum ad quorundam · alleged in the gloss as de excess. praelat., cum ad quorundam — 10× per the register · find the allegations →
Concilio
Supra, de censib., cum Apostolus.
Auctoritate Apostolica
Speciali. Idem tamen possent iure communi, ut videtur, sicut signa rebus meis impressa propria auctoritate deponam, C. ut nemo privat., regia; et C. ut nemo privat., ne quis; et melius ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § Trebatius; et ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § inter quaesitum; et 10. q. 3, quia cognovimus; et supra, de excess. praelat., sane. Et quod episcopus iniuste abstulit in quadruplum restituat, 18. dist., quoniam, in fi; arg. C. ad leg. Iul. repet., ut unius; et in Auth. ut litig. iur. § et hoc quoque, coll. 9.
Non tenere
Arg. contra 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio; et ff. de novi operis nunc., hoc edicto, in princ. Solutio: quod hoc dicitur verum est, quia sententia talis non tenet auctoritate privilegii istis concessi super hoc, et in hoc exempti sunt a iurisdictione episcoporum. Unde sententia lata contra privilegium Papae nulla est tamquam a non suo iudice lata. Et temerarium est et indignum sua auctoritate praesumere, quod alicui specialiter est concessum, infra, de privileg., sane. Et ita in quantum isti exempti sunt, servanda sunt sua privilegia, infra, de privileg., cum capella. Et sic intellige supra, de excess. praelat., sane. Alias vero si privilegium tale non haberent et episcopus praedictum numerum excederet vel alias ultra tenorem concilii eos gravaret, licite possunt denegare de iure, 10. q. 3, quia cognovimus; et auctoritate concilii Lateranensis, infra, de censib., cum Apostolus. Tamen si excommunicaret eosdem, tunc teneret excommunicatio licet ipse male faceret, et ipsi possent agere contra episcopum ad interesse, quia iniuste illos excommunicavit, infra, de sent. excom., sacro. Alii dicunt quod hoc est ius commune, sed hoc non credo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.