Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.9 Sane
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 3 glosses
Idem.Incipit Sane · alleged in the gloss as de privileg., sane — 1× per the register · find the allegations →
Temerarium
Hoc ideo dicit, quia quae per privilegium conceduntur, non debent trahi ab aliis auctoritate propria in exemplum, ut hic, et 16. q. 1, hinc etiam. Quia privilegia communem legem non faciunt, 16. q. 2, non exemplo; supra, de concess. praeben., constitutus, in fi.; ff. de constit. princ., quod principi; C. de legi. et const., leges, in fi.; et 7. q. 1, petisti; arg. 100. dist., contra morem. Arg. contra quia quod uni personae conceditur caeteris denegari non debet, 5. dist., ad eius vero; et 4. dist., denique. Non sunt contra, quia loquuntur de communi iure. Quod enim de iure communi conceditur omnibus concessum intelligitur. Secus de iure speciali, in quo casu loquuntur primae concordantiae.
Certa ratione
Nota quod privilegium non est dandum nisi certa ratione inspecta, ut 7. q. 1, petisti. Et non subito sed cum magna deliberatione, 23. dist., communis filius; et 16. q. 1, in parochiae.
Singularibus beneficiis
Id est, privilegiis, quae singularia sunt et privata a lege communi, 3. dist., privilegia. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.