Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae
X 3.8.11 Constitutus in praesentia
tit. De concessione praebendae · 3 glosses
Idem Episcopo et capitulo Laudunensi.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de concess. praeben., constitutus — 8× per the register · find the allegations →
Canonice
Hoc enim intelligebatur in illa concessione, ut personae idoneae et modo canonico illam conferret, supra, de elect., causam quae. Arg. infra, ut eccl. ben., ut nostrum; ff. de servit., si cui; ff. de ritu nupt., quamquam. Sed quid si ille conferat indigno, numquid iterum posset dare? Certe non, supra, de elect., cum in cunctis. Idem credo si electus ille non vult consentire, quia ius redit ad pristinum statum, supra, de elect., cum Wintoniensis. Sed numquid episcopus et capitulum eam dare possunt? Ita quia dolus procuratoris non obest domino, ff. de dolo mal., et eleganter § penulti.; supra, de in integ. restit., cum venissent; et supra, ut lite non cont., ad hoc. Vincen. Sed pone quod episcopus ante collationem ipsius H. conferat eam, numquid valeat collatio? Sic, sed si clausula illa: si contra fecerit decernimus irritum et inane etc., adiecta fuisset, tunc non posset conferre, supra, de praeben., inter caetera. Alias si episcopus conferret, credo quod collatio teneret, supra, de praeben., dilectus filius 2. Ber.
Contra formam concessionis
Sic supra, de praeben., relatum. Non enim revocatur perfecta donatio, 22. q. 2, non enim; et C. de usuca. pro donat., irritam; et C. de condi. ob caus. dat., cum ancillam. Nisi ob culpam donatarii, 16. q. 7, inventum; 56. dist., satis perversum; et infra, de dona., propter; C. de revoc. donat., generaliter; et Inst. de donation. § sciendum. Sed si ante istud mandatum illam contulissent episcopus et capitulum si qua praebenda vacasset, valeret collatio quia talis donatio vel concessio non tenuit, ut hic patet. Et simile supra, de concess. praeben., relatum; et infra, de concess. praeben., cum dilecta. Item hic habes quod concessio quae nulla est, efficitur valida per consensum Papae. Simile 3. q. 6, hoc quippe. Sed numquid episcopus potest istud ius delegare alii, cum illud sibi competat? Arg. quod sic supra, de elect., suffraganeis; de conse. dist. 1, missarum; et de conse. dist. 1, nullus 2. Maxime cum instituere sit iurisdictionis, non episcopalis officii, supra, de elect., nosti; et supra, de elect., transmissam. Respondeo: in genere potest episcopus ex causa delegare tam institutionem quam administrationem rerum suarum, 16. q. 1, statuimus; et supra, de instit., ex frequentibus. Sed non in specie per hanc decretalem, et infra, de concess. praeben., cum dilecta. Quia illud posset fieri in fraudem constitutionis, et supra, de concess. praeben., nulla. Verumtamen ius instituendi in aliqua ecclesia donare posset, infra, de dona., pastoralis. Arg. contra infra, de iure patron., cum dilectus., ubi legatus reservat sibi donationem primae vacaturae. Io.
In fraudem
Nota hic arg. quod si aliquid prohibetur una via, non conceditur alia via, quia fraus fit legi. Sic supra, de procurat., tuae, ubi de hoc. Et optime habes hoc ff. de tutor. et curat., si rem § 1; et ff. de condi. insti., quae sub conditione § si quis; et ff. de bon. libert., quaeritur; et C. si manc. ita ven. ne prost., eam; ff. de Maced., si quis patrem § is autem, in fi.; et ff. de sponsal., oratio; et infra, de privileg., quanto, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.