Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.25 Cum Wintoniensis
tit. De electione et electi potestate · 10 glosses
Idem.Incipit Cum Wintoniensis · alleged in the gloss as de elect., cum Wintoniensis — 23× per the register · find the allegations →
Tractaverint
Post illas duas cassatas.
Concordes
De persona assumenda, concordes tamen erant de electione facienda, ut postea sequitur.
Scienter
Quoniam si ignoranter, tunc non sunt privati, ut supra, de elect., innotuit.
Promeruit
Haec fuisset bona allegatio si eam probassent, si super episcopatu fuerat specialiter dispensatum, infra, de concess. praeben., cum dilecta.
Isti
Scilicet, prior et complices eius, qui non peccaverunt eligendo praecentorem.
Admisserant
Nota quod semel approbatum est, reprobare non possunt, ff. de negot. gest., Pomponius; ff. de adulter., si uxor; et 8. q. 2, dilectissimi; supra, de elect., cum inter canonicos; et 32. q. 5, horrendus. Et sic illos admittendo sibi praeiudicaverunt, et ius suum amiserunt quo poterant illos repellere ea vice, et sic protestatio sua non profuit contrarium faciendo, sic supra, de consti., cum M. Praeterea quare eos admiserunt cum essent suspensi ipso facto auctoritate concilii Lateranensis, supra, de elect., cum in cunctis? Cum si elegissent, eorum electio debuit cassari, supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de cleri. excom., postulasti. Dicas quod illi qui eligunt indignum privati sunt quantum ad alios qui non peccaverunt, sed quantum ad se non est potestas eligendi ligata, quin bene possint eligere, si ab aliis admittantur. Sicut potestas celebrandi in clerico peregrino non est ligata quantum ad se, sed quantum ad alios, quia celebraret si permitteretur, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis. Sic in monacho qui publice celebrare non potest, tamen non est suspensus, quia si invitaretur a populo et permitteretur ab episcopo, posset celebrare, 16. q. 1, adiicimus § ecce in hoc. Et licet isti sint suspensi a beneficio, non impediuntur eligere, quia talis suspensio non repellit eos ab electione, nec est a divinis officiis, unde omnia negotia tam spiritualia quam temporalia possunt exercere, et tempore talis suspensionis deberent etiam officiare, quia in poenam talis suspensio introducta est, tamen modicam sustentationem debent tunc habere, ne ex toto egeant.
Illos
Scilicet, qui elegerant decanum non legitime natum.
Celebrare
Cum haberent mandatum a capitulo, ut dixi in casu, secundum quod patet in integra, alias non possent eligere, supra, de elect., innotuit.
Tertia concurrebat
Sed quo respectu dicitur tertia? Potest dici quod prima electio fuit illa decani non legitime natu, secunda fuit praecentoris, quae non impediebatur per primam, cum illi qui elegerant decanum essent eligendi potestate privati, ita quod non poterant obiicere aliquid contra secundam, in quo tantum puniuntur, quia in prima quae facienda occurrit post illam in qua delinquunt, privati sunt tantum potestate eligendi, et non in tertia. Sed secunda fuit hic cassata, et ita ius eligendi devolutum fuit ad omnes, unde modo tertia concurrebat facienda, a qua illi non repellebantur, immo admittebantur auctoritate praedicti canonis, et iste videtur bonus intellectus. Et sic ex duabus causis isti qui primo peccaverunt debebant admitti ex eo quod ista tertia concurrebat, ut dictum est, et ex eo quod alii admiserant illos ad tractandum de electione, ex eo enim solo admitterentur ad secundam, in qua non deberent admitti, quia postquam res iam non est integra, non possunt illos repellere, infra, de elect., in causis; et res de facili ad suam naturam revertitur; ff. de pacti., si unus § quod si non ut totum; et ff. de iust. et iure, ius pluribus. Et etiam si non admisissent illos, debebant nihilominus admitti, et sic utroque casu debent admitti. Et hoc satis colligitur ex littera, sed obviat huic intellectui littera ista. Isti post primam admiserant illos ad celebrandum secundam. Sed hoc exponit in fine. Alii volunt dicere, prima dicitur electio praecentoris, quae fuit cassata; secunda electio appellatur tractatus, in quo fuerunt admissi, et pro una electione reputatur, quia si non admisissent illos, poterant soli procedere ad electionem, et pro istis facit optime quod dicitur in littera. Isti post primam admiserant illos ad celebrandum secundam, et econtra. Et ita intellexit Tanc. et bene concordat litterae. Et dicebat Tanc. quod electio decani et electio praecentoris reputabantur pro una electione, quia simul factae fuerunt, ut dicebat. Sed hoc est falsum. Immo in diversis temporibus factae fuerunt, ut patet in integra, secundum quod dicitur in casu, et electio decani appellatur prima, et electio praecentoris fuit secunda, et haec quae modo imminet facienda dicitur tertia respectu illarum. Et quod dicitur, isti post primam, id est, post secundam, quae dicitur prima respectu istius quae imminet facienda, et quia alia nulla fuit, et quod nullum est, nec primum nec secundum dici potest. Etiam verum est quod post primam de decano, quae in veritate fuit, admiserunt illos, sed non ad secundam factam de praecentore, et quod dicit, ad celebrandam secundam, scilicet, respectu suae, quae cassata fuit. Et quod dicit, tertia concurrebat, est vere tertia respectu duarum quae cassatae fuerunt, et sic prior intellectus potior videtur.
Admittendos
Arg. contra infra, de offi. deleg., cum super, ubi iudex qui privatus erat iurisdictione non potuit postea associari ad iudicandum. Alia ratio est in iudicibus, ubi enim non potest unus procedere cum alio qui iurisdictionem non habet, nec potest is qui habet iurisdictionem ei dare iurisdictionem vel eum sibi associare, quin iam ex toto desiit esse iudex. Et si hoc faceret, a non suo iudice diceretur factum, et ideo quicquid simul faciunt non tenet, confitendo per consequens se non posse procedere solum, et ita ille qui habebat iurisdictionem perdit illam, ut dicit illa decretalis infra, de offi. deleg., cum super. In eligentibus secus est, quia licet illi qui possunt eligere admittant illos, qui privati erant per culpam suam, non perdunt ipsi ius eligendi, quia possunt renunciare iuri suo, nec illi sunt privati perpetuo, sed una vice tantum, unde possunt parcere illis si volunt, sed in iudicibus non est ita. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.