The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum

X 5.31.5 Sane

tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 2 glosses
Idem.Incipit Sane si episcopi · alleged in the gloss as de excess. praelat., sane 3× per the register · find the allegations →
Obedientiam
Et sic non loquitur capitulum illud de exemptis. Omnis enim iurisdictio tam in monasteriis quam in aliis pertinet ad episcopum, nisi exempti sint, 9. q. 3, per singulas provincias episcopos; et 93. dist., nulla. Et in episcoporum potestate abbates esse debent, 18. q. 2, abbates. Loquitur ergo hic non de libertate exemptionis plene, sed de alia libertate concessa isti ordini quod nihil ab eis exigatur praeter debitam obedientiam. Et intelligo in ista debita obedientia quod episcopus possit illos visitare et corrigere corrigenda et confirmationem abbatis habere, sed nullum temporale debet percipere, ut hic videtur, licet non plene constet de libertate concessa, sed observabitur prout continetur in libertatis privilegio istis concesso.
Denegare
Auctoritate huius canonis, arg. 10. q. 3, quia cognovimus. Sic infra, c. 2. Et excommunicatio contra hoc lata non tenet, ut ibi dicitur, et infra, de excess. praelat., cum ad quorundam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.