Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.8 Sicut
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 5 glosses
Coelestinus III. Faustino Episcopo.Incipit Sicut unire episcopatus · alleged in the gloss as de excess. praelat., sicut — 10× per the register · find the allegations →
Pertinere
Nota quod quaedam sibi in tantum sedes Apostolica reservavit, quae ab aliis impune praesumi non possunt, 17. dist., huic. Solus Papa restituit depositos episcopos, 2. q. 6, ideo. Et deponit eosdem, 3. q. 6, accusatus; 3. q. 6, quamvis; 3. q. 6, dudum; et supra, de translat., inter corporalia. Dividit episcopatum in duos, 16. q. 1, praecipimus § sicut. Unit duos in unum, ut hic, et 16. q. 1, et temporis. Eximit episcopos et abbates, 16. q. 1, frater noster. Probat scripta aliorum et concilia, supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus, in fi.; et 16. dist., sancta Romana; et 17. dist., regula; et 2. q. 6, ideo. Articulos fidei solvit, 24. q. 1, quotiens; 24. q. 1, quoniam vetus. Et cum dubitatur de aliquo articulo, supra, de haeret., cum Christus. Synodum facit generalem, ut 17. dist., synodum; 17. dist., regula; et 17. dist., huic. Transfert sedem episcopalem de loco ad locum, 7. q. 1, et temporis. Mutat episcopos, 7. q. 1, mutationes; et supra, de translat., per totum. Appellat nullus ab ipso, 9. q. 3, cuncta. Unde versus: restituit Papa solus deponit et ipse // dividit ac unit eximit atque probat // articulos solvit synodumque facit generalem // transfert et mutat appellat nullus ab ipso.
In tua diocesi
Unde ipso iure ad curam ipsius pertinet et potestatem, supra, de praescrip., cum non liceat; et 18. q. 2, abbates; et 18. q. 2, monasteria vel monachorum; et 18. q. 2, hoc tantum; supra, de relig. dom., de xenodochiis, nisi sint exempta; 16. q. 2, visis, ubi privilegium exemptionis ostenditur; 100. dist., contra morem.
Minime requisito
Quod fieri non debet in alienationibus, 17. q. 4, in venditionibus; 12. q. 2, abbatibus. Ber.
Auctoritate nostra
Nam auctoritate facere non posset ut videtur, maxime si aliud monasterium sit subiectum alii. Quia non posset esse iudex in causa sua, C. ne quis in sua caus. iud., generali. Si autem utrumque esset de sua iurisdictione, satis credo quod sua auctoritate hoc facere posset, arg. huius capituli. Quia ut hic dicit, sine suo consensu fieri non debuit.
Attentare
Arg. ex hoc quod archiepiscopus non est iudex ordinarius totius provinciae. Archiepiscopus enim omnium episcoporum suae diocesis est ordinarius, sed non subditorum, supra, de offi. ord., pastoralis, nisi in casibus ibi notatis. Alias enim nisi in casibus illis nihil potest disponere in diocesi suffraganei, ut dicunt constitutiones de quibus hic fit mentio, 9. q. 3, per singulas provincias oportet; 9. q. 3, per singulas provincias episcopos; 9. q. 3, archiepiscopus; 9. q. 3, si autem; 9. q. 3, nullus primas; et supra, de offi. ord., extravag. Romana. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.