The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum

X 5.31.9 Quam sit

tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 2 glosses
Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall.Incipit Quam sit grave · alleged in the gloss as de excess. praelat., quam sit 3× per the register · find the allegations →
Publice confiteri
Arg. quod confessio extra ius facta praeiudicat, quia non refert undecumque crimina claverint, ut puniantur, 23. q. 3, ecce crimina; simile ff. de admin. tut., pater § ulti.; alias est § sub illa lege ff. de admin. tut., quidam decedens § ulti. Qualitercumque enim innotuerit tutori, quod sit tutor, statim periculum ad ipsum pertinet ut ibi dicitur; simile 22. q. 5, hoc videtur. Sed contra supra, de iudic., at si clerici. Et nemo sine accusatore damnari debet, 23. q. 4, si quis potestatem; et ff. de muner. et honor., rescripto § si quis. Quod verum est, unde iste non deponitur sed suspenditur. Et ex illa confessione non punitur nisi occasionaliter, sed propter scandalum et infamiam ortam inter mulierem et virum, qui propter hoc eam expulit, suspenditur, alias non fuisset suspensus propter talem confessionem. Quando quis puniri possit sine accusatore notatur supra, ut eccl. ben., ut nostrum. Et de confessionibus in aliis casibus notatur supra, de confess., ex parte.
Officium
Id est, debitum carnale et alia consueta. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.