The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus

X 5.38.15 Nostro

tit. De poenitentiis et remissionibus · 2 glosses
Honorius III.Incipit Nostro postulasti certificari · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., nostro 1× per the register · find the allegations →
Per tuam provinciam
Nota quod archiepiscopus per totam provinciam suam potest facere remissiones, prout hic colligitur, et episcopus in sua diocesi, licet archiepiscopus non sit iudex ordinarius omnium de provincia sua, supra, de offi. ord., pastoralis. Et iurisdictionem contentiosam non habet in sua provincia nisi in certis casibus, ut dicitur in decretali supra, de offi. ord., pastoralis. Sed voluntariam sicut proconsul cum urbem egressus fuerit iurisdictionem habet non contentiosam sed voluntariam, ff. de off. procon., omnes proconsules. Et legatus potest in sua provincia facere remissiones, quia et statuta perpetua facere potest, supra, de offi. legat., nemini. Et est hoc episcoporum et archiepiscoporum, scilicet facere remissiones nisi ex speciali concessione vel alia legitima causa competat aliis inferioribus praelatis, supra, de excess. praelat., accedentibus. Et privilegia possunt concedere episcopi et archiepiscopi, supra, de his quae fi. a prael., quanto; et arg. supra, de iure patron., nullus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.