The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica

X 5.34.16 Accepimus

tit. De purgatione canonica · 10 glosses
Idem.Incipit Accepimus litteras quibus · alleged in the gloss as de purg. can., accepimus 5× per the register · find the allegations →
Curastis
De isto Bisuntino habuisti, ut credo, supra, de accusat., licet. Et ibi commissit Papa inquisitionem contra ipsum et eisdem iudicibus scribit hic. Ber.
A nativitate
Immo sufficeret quod post baptismum illud vitium non commiserit, etiam si taliter se purgare deberet, 25. dist., primum. Sed hodie rigor illius canonis non servatur, quia defectus nostri corporis districtionis illius non patitur manere censuram, 34. dist., fraternitatis. Et sine vitio carnis pauci inveniuntur, 50. dist., quia sanctitas. Quia difficile est continere, 33. q. 5, qui sitit. Quare dicit Papa quod non creditur ab eo taliter iuramentum exactum, quia nec debuit, ut patet infra.
Praesumimus
Arg. quod ea quae dubia sunt quo animo fiant, in tutiorem partem facienda est interpretatio, infra, de reg. iur., estote; ff. de regul. iur., semper in dubiis; et ff. de regul. iur., ea quae. Verbum illud, quod erat immunis, dubium erat ut patet, et ideo Papa interpretatur illud in securiorem partem, quia sic iurare fatuum esset ut sequitur. Ber.
Ignorat anima mea
Et ideo semper debet timere, quia bonarum mentium est ibi culpam timere ubi etiam culpa non est, supra, de observ. ieiun., consilium § 2; et 5. dist., ad eius vero. Quia si dixerimus quod peccatum non habemus, veritas in nobis non est, de poen. dist. 2, si enim inquit, ubi sunt verba Iob continentia hanc sententiam. Et saepe dimisso peccato alicuius punitur ille post peccatum dimissum, de poen. dist. 1, si peccatum. Et sic iste temerariam et dubiam purgationem volebat subire quasi anceps periurium, quod fieri non debet, ff. de in litem iuran., videamus. Et ideo Papa talem reprobat purgationem tamquam ineptam et dolosam. Contra supra, de purg. can., constitutus. Huic standum est et expone ibi, a crimine immunis, id est, non commisit illa crimina de quibus infamatus erat episcopus, ut credunt. Et ita debet intelligi illa littera ut ibi notatur, et sic potest praestare.
Graviora id est simoniam
Cuius comparatione caetera crimina pro nihilo reputantur, 1. q. 7, patet. Et ita simonia inter graviora peccata reputatur et homicidio quandoque comparatur, supra, de accusat., inquisitionis.
Venditionem iustitiae
Iustitia enim vendi non debet, 14. q. 5, non sane; et 11. q. 3, non licet; et supra, de vit. et honest. cler., cum ab omni. Et in tantum reprobata est quod venalis etiam sententia nulla est, 2. q. 6, ei qui § venales. Ita quod non est appellare necesse, C. quan. pro. non est nec., venales. Et non solum iustitia, immo iurisdictio non debet vendi, supra, ne prael. vic., praeterea; supra, ne prael. vic., quoniam in quibusdam.
De quibus infamatus existit
Super his tantum et super aliis debet se purgare, nec inquisitio nec exceptio testium super aliis fieri debet. Quod si fiat, non valet, supra, de accusat., inquisitionis § 1; et supra, de accusat., qualiter et quando 2. Ber.
Minime commisisse
Haec est ergo debita forma purgandi sine aliquo scrupulo duplicitatis. Quia et si egisset sic de illos crimine poenitentiam, adhuc infamia remaneret de facto quae per poenitentiam non tollitur, 2. q. 3, Enthemium § hinc colligitur; ff. de obseq. praest., honori. Unde purgatio dicta non sufficiebat directe, ergo debuit se purgare secundum hanc formam, sic supra, de purg. can., quotiens.
Postquam
Ergo de praeterito se non purgabit, quia cum tempore suae promotionis non fuit infamatus, quoniam alias non debuit promoveri, 81. dist., tantis; et supra, de accusat., omnipotens. Et tali modo purgabitur, quia approbaverunt mores ipsius. Unde ipsum postea reprobare non possunt, 8. q. 2, dilectissimi; et 32. q. 5, horrendus; et supra, de iureiur., quemadmodum; ff. de adulter., si uxor, in fi.
Credunt

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.