The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum

X 3.1.10 Cum ab omni

tit. De vita et honestate clericorum · 6 glosses
Innocentius III.Incipit Cum ab omni · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., cum ab omni 8× per the register · find the allegations →
Abstinere
Nisi ubi quis redimit ius suum, ut 1. q. 3, quaesitum. Arg. infra, de simon., dilectus 1, ubi de hoc. Semper tamen praesumitur esse malum, ut 1. q. 1, nullus 2, nisi manifeste probetur contrarium. Videtur enim corrumpere iudicem, licet sit arg. contra 14. q. 5, non sane. Vincen.
More saecularium
Mos iste de decima parte litis exigenda contra legem est, ut in Auth. de iudicib. § ne autem, coll. 6. Ubi delegatus etiam a principe non habet nisi duos aureos in principio litis et duos in fine, et hoc cum causa excedit centum aureos, alias nihil ut ibi dicitur, arg. C. de testament., consulta. Ordinarius autem non debet habere nisi sportulas, 3. q. 3, induciae § offeratur; arg. C. de episc. et cler., authen. generaliter. Sed ibi decima pars datur adversario sed non iudici, unde non contradicit. Advocatus etiam super certa parte litis cum clientulo pacisci non debet, C. de postulan., si quis advocatorum.
Praeter expensas
Delegati enim iudices debent habere expensas quando proficiscuntur extra domicilium suum sicut testis, 4. q. 3, si testes § venturis, quia nemo cogitur suis sumptibus militare, infra, de simon., cum sit Romana; et supra, de praescrip., cum ex officii; et 28. q. 1, iam nunc. Et de suo non tenetur quis facere beneficium, 10. q. 2, precariae. Munera enim non sumptus prohibentur, 1. q. 1, iudices. Et modica xenia recipere possunt, ff. de off. praes., plebiscita. Xenia enim non sunt lucra, ff. de off. procon., solent § ulti. Ea tamen moderatione ne perducantur ad nimia quantitatem, ut ibi, et ne litigatoribus enorme damnum infligant, arg. 10. q. 3, illud. Immo si pauperes sunt litigantes, debent etiam a sumptibus abstinere, quia tunc nec ordinarius habet sportulas, in Auth. de mandat. princip. § si tibi quoque, coll. 3. Ordinarius autem numquam debet habere expensas, nam ideo stipendia sunt ei constituta, 23. q. 1, militare. Immo et cum de mandato principis ad aliam provinciam proficiscitur, debet expendere illa quae domi expenderet, in Auth. de mandat. princip. § illud tamen, coll. 3. Quandoque tamen ordinarius recepit expensas cum ecclesiam consecrat, infra, de simon., cum sit Romana. Et cum visitat provinciam suam, infra, de censib., cum Apostolus; et infra, de censib., sopitae; et infra, de censib., cum nuper. Item si ordinarius dat delegatum, tunc ordinarius debet ei facere expensas, supra, de offi. ord., inter caetera. Licet quidam contrarium faciant, quod tamen facere non debent. Unde posset ab eis repeti tamquam indebitum, arg. infra, de magistrat., prohibeas; et infra, de censib., procurationes, in fi.; et 18. dist., quoniam; et 18. dist., de eulogiis.
Gratis studeatis
Gratis ergo debet iudex iudiciarium ordinem impertiri, non tamen propterea reprobantur expensae. Testis enim gratis debet ferre testimonium, et tamen recipit exepnsas, 4. q. 3, si testes § venturis. Sic et procuratori non prohibentur sumptus, sed pacisci de certa parte litis prohibetur, ff. de pacti., sumptus. Et fideiussori prohibetur de certa parte pacisci qui fideiusserat iudicatum solvi, ff. mand. vel cont., si remunerandi § maritus. Ber.
Nomine assessorum
Assessor enim bene potest petere mercedem, quia suis sumptibus ad hoc non cogitur, 28. q. 1, iam nunc. Nemo enim de suo beneficium facere cogitur, 10. q. 2, precariae; et supra, de praescrip., cum ex officii. Et merces sibi pro labore suo constitui debet, 12. q. 2, caritatem. Et iurisconsultus bene potest vendere rectum consilium, 11. q. 3, non licet; et 14. q. 5, non sane. Et dicit lex quod spe praemiorum invitandus est assessor, C. de assessor., studiorum.
Reprobentur
Ita quod non sit opus appellare, 2. q. 6 § venales; et C. quando pro. non est nec., venales. Si autem fuerit sententia arbitri, tenet. Sed agens ex ea repellitur doli exceptione, C. de recepti., arbitrorum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.