The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.5 De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi

X 5.5.2 Prohibeas

tit. De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi · 4 glosses
Alexander III. Vintoniensi Episcopo.Incipit Prohibeas ne in · alleged in the gloss as de magistrat., prohibeas 4× per the register · find the allegations →
Exigatur aliquid aut etiam promittatur
Ex hoc videtur quod turpitudo ex utraque parte versatur tamquam in spiritualibus, ut 1. q. 1, quos constiterit. Quid est ergo quod dicit solutum restitui, cum in pari causa turpitudinis potior sit conditio possidentis, ff. de condi. ob turp. caus., ubi autem; et ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem causam? Dixit Vincen. quod subvenitur huic non in favorem sui sed in odium exigentis, simile supra, de simon., veniens. Sed qualiter illud intelligitur, dictum fuit eodem titulo de hoc. Vel potest dici quod qui solvit, licet nihil dare debuerit, quia tamen quasi coactus redimit ius suum, non delinquit. Unde sibi potius restitui debet quam remanere penes illum qui plus peccavit, 1. q. 3, si quis dator.
Remitti
Hoc bene notabile est, quod auctoritate huius canonis non solum habet quis exceptionem, sed etiam liberationis conditionem, simile ff. de negot. gest., si quis mandato; ff. de contrah. empt., pactum; ff. de liberat. leg., si ei cui fundum; et ff. de condi. caus. dat., qui se; ff. de condi. sine caus., qui sine causa; ff. quod metus cau., metum § sed quod praetor; et supra, de iureiur., ex administrationis; infra, de usur., tua nos. Vel quod dicit remitti, intellige de facto, quoniam turpes promissiones nullae sunt, supra, de pact., pactiones; ff. de ver. oblig., generaliter. Laur.
Gratis accepistis
1. q. 3, si quis episcopus; et 1. q. 3, res ecclesiae.
Liceat
Negligentiam subditorum episcopus supplere debet, 9. q. 3, cum simus; et supra, de concess. praeben., nulla; supra, de supp. neg. prael., sicut; et supra, de supp. neg. prael., dilecto. Ala.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.