Book I › tit. 1.10 De supplenda negligentia praelatorum
X 1.10.5 Dilecto filio P.
tit. De supplenda negligentia praelatorum · 2 glosses
Idem Episcopo Samo.Incipit Dilecto filio P. · alleged in the gloss as de supp. neg. prael., dilecto — 6× per the register · find the allegations →
Communiter
De iure communi electio spectat simul ad capitulum et episcopum, ut potest hic colligi, et infra, de concess. praeben., postulastis; et infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Et ideo cum omnes simul sunt negligentes, transfertur eligendi potestas ad superiorem, ut hic, et infra, de concess. praeben., postulastis. Et sicut alia tractare debent communiter, infra, de his quae fi. a prael., per totum. Ita et electio debet fieri communiter nisi consuetudo repugnet, supra, de elect., cum ecclesia, in fi., ubi de hoc. Et ita si capitulum per se confert beneficia, vel quandoque episcopus per se illud tantum fit de consuetudine singulari, ut infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Sicut vides quod in quibusdam locis eligit capitulum, et in quibusdam locis eligit episcopus, unde soli consuetudini ascribendum est. Et talis consuetudo rationabilis est, et ideo potest praescribi de tali potes intelligere et de consimilibus, supra, de consuet., cum tanto, in fi. Huic quod dixi, contradicere videtur 16. q. 7, nullus omnino. Sed illud intelligas secundum ea quae dicta sunt. Et hanc consuetudinem approbat concilium Lateranense, infra, de concess. praeben., nulla, ubi habetur quod quandoque ad capitulum spectat collatio praebendarum, dignitatum, et cura animarum, quandoque ad episcopum. Et tunc unus supplet negligentiam alterius, ut ibi dicitur. Et illud non potest intelligi nisi de consuetudine; de iure communi non.
Irritam
Et sic patet quod mora in talibus purgari non potest, quia talis electio nulla est, ut hic dicit. De hoc dictum est supra, de supp. neg. prael., licet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.