The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli

X 3.10.6 Ea noscitur

tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 7 glosses
Coelestinus III.Incipit Ea noscitur · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., ea noscitur 13× per the register · find the allegations →
Per litteras
Potest ergo quis per litteras praesentari, arg. 64. dist., episcopi; 64. dist., ordinationes; et 64. dist., de abiectione. Quid si contradicatur litteris? Stabitur eis donec contrarium probetur, supra, de probat., post cessionem, ubi de hoc; et supra, de testib., cum a nobis.
Contradicunt
Cum ab initio nesciverunt, alias non videtur quod postea contradicere possint, supra, de his quae fi. a prael., continebatur.
Intelligi debet
Praesumptive, quia non est versimile quod hoc faciant sine consilio fratrum suorum, supra, de his quae fi. a prael., quanto. Haec praesumptio probationem recipit in contrarium, ut hic dicitur. Secus si esset praesumptio iuris et de iure, infra, de spons., ad id quod; et 54. dist., fraternitatem; et infra, de Iudae. et Sarrac., nulli.
Maioris et sanioris
Sed nonne eo ipso maior est quod est sanior, 31. dist., Nicaena; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et 40. dist., multi, in fine? Dic quod ubi aliqua pars non est sana, puta quia indignum eligit, vel quia in damnum ecclesiae aliquid facit, ibi dico maiorem partem illam quae sanior est et praeferenda est, supra, de postul. praelat., gratum. Alias nisi utraque pars in electionibus esset sana, non statim dicerem maiorem saniorem, immo quandoque minorem esse praeferenda, supra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi pars maior non obtinet; supra, de appell., constitutus. Ber.
Evacuari
Cum non sint factae secundum ius, sed contemptis illis qui requiri debent, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., quia propter; et supra, de his quae fi. a prael., novit; et supra, de his quae fi. a prael., quanto, ubi hoc videtur expressum.
Consuetudine
Dummodo sit talis quae iure communi non praeiudicet, scilicet praescripta, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de consuet., cum tanto. Quia tunc praescripsit praelatus ius instituendi contra alios fratres suos.
Libertate
Puta quia privilegia habet praelatus, quod solus sine consensu fratrum instituat. Et ita est hic arg. expressum quod ius eligendi de iure communi simul pertinet ad episcopum et capitulum, cum episcopus sit caput capituli, supra, de his quae fi. a prael., novit, nisi consuetudo contrarium inducat vel privilegium, ut hic patet. De hoc dixi supra, de elect., cum ecclesia. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.