Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.19 Nulli
tit. De iudaeis et sarracenis · 4 glosses
Idem.Incipit Nulli Iudaeo baptizatum · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., nulli — 8× per the register · find the allegations →
Servitio
Supra, de Iudae. et Sarrac., praesenti; et supra, de Iudae. et Sarrac., Iudaei sive. Immo quam cito voluntas ipsius fuerit patefacta, quod velit fieri Christianus in libertatem modis omnibus vendicetur, 54. dist., fraternitatem, nisi emptus sit causa mercimonii, ut ibi dicitur et hic inferius. Ber.
Causa mercimonii
In quo casu non fraudabitur ex toto Iudaeus sive paganus, dummodo infra tres menses illum venalem exponat, ut 54. dist., fraternitatem. Ber.
Duodecim solidis
Sed de qua moneta dabuntur? Respondetur: de illa quae est in usu in loco illo, arg. ff. de leg. 3, nummis; ff. de leg. 1, si servus plurium § si numerus. Quid si non sit qui solvat illos duodecim solidos? De hoc dictum est supra, de Iudae. et Sarrac., praesenti.
Si autem infra tres menses
Eo ipso quod non exposuit ipsum infra tres menses venalem, praesumitur quod non causa mercimonii emerit sed ad serviendum sibi, unde nullo pretio dato perducetur ad praemium libertatis, nec admitteretur probatio in contrarium, cum hic sit praesumptio iuris ex qua ius statuitur, ut 54. dist., fraternitatem, quod capitulum intellige per illud. Et istud est quasi glossa et expositio illius si praesumptio est, supra, de spons., is qui, ubi habes praesumptionem iuris. Et si alius eum comparet, talis emptio non valeret, et nihilominus erit liber nullo pretio dato si scienter emit illum. Si ignoranter, agat ad pretium sive ad interesse contra Iudaeum qui ipsum decepit, ff. de contrah. empt., liberi hominis, arg. Et nota quod favor fidei privat aliquem servo suo, ut hic patet. Item privat aliquem filio suo, supra, de conver. infid., ex litteris. Item privat aliquem uxore sua, supra, de divort., gaudemus; et 28. q. 1, si infidelis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.