Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.5 Iudaei sive Sarraceni
tit. De iudaeis et sarracenis · 6 glosses
Idem ex concilio Lateranensi.Incipit Iudaei sive Sarraceni · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., Iudaei sive — 8× per the register · find the allegations →
Iudaei sive Sarraceni
Et ita cum Sarraceno morari non licet sicut nec cum Iudaeo, nisi aliquis spiritualis vellet ire ut eis praedicaret, quod licet ut infra, de Iudae. et Sarrac., quam sit; et sic intellige 11. q. 3, ad mensam.
Servitio
Supra, de Iudae. et Sarrac., praesenti; et supra, de Iudae. et Sarrac., multorum.
Permittantur
Sed quid ad nos de his qui foris sunt, ut 2. q. 1, multi; et 45. dist., qui sincera? Solutio: de his qui foris sunt non iudicat ecclesia, ut poenam spiritualem infligat. In casibus tamen iudicat de eis, quia repellit Iudaeos a communione Christianorum, 28. q. 1, saepe, ne ab eis corrumpantur, ut ibi; et infra, de Iudae. et Sarrac., ad haec; et hic. Repellit enim eos a legitimis actibus, 2. q. 7, alieni; et ab officiis publicis, 54. dist., nulla; et infra, de Iudae. et Sarrac., cum sit; et infra, de Iudae. et Sarrac., ex speciali. Et ne possint emere Christiana mancipia, infra, de Iudae. et Sarrac., nulli; et 54. dist., fraternitatem. Item non permittit eos facere novas synagogas, infra, de Iudae. et Sarrac., consuluit. Item quod in diebus lamentationum non exeant in publicum, supra, de Iudae. et Sarrac., quia super; et infra, de Iudae. et Sarrac., in nonnullis. Item quod solvant decimas de terris quas colunt, supra, de decim., de terris. Et ne Christiana mancipia circumcidant, 54. dist., nulla. Ne ex testamento Christiani aliquid capiant, et ille Christianus est excommunicandus etiam post mortem, 2. q. 2, sane profertur. Et excedentes verberibus subiiciuntur, infra, de rapt., in archiepiscopatu. Hic ergo ecclesia excommunicat tantum illos Christianos qui cum eis habitare praesumunt. Quandoque tamen indirecte excommunicat eos, quia excommunicat Christianos ne cum eis aliquod commercium habeant, infra, de usur., post miserabilem; et infra, de Iudae. et Sarrac., et si Iudaeos, in fi.; et infra, de Iudae. et Sarrac., postulasti. Rich.
A possessionibus
Nisi fuerint comparatae de usuris quas tenentur vendere et pecuniam restituere, infra, de usur., cum tu.
Excommunicationis
Arg. quod iudex saecularis compelli potest ad iustitiam servandam, 23. q. 5, administratores. Et hoc videtur facere ratione fidei, quod intromittit se de hereditate, alias non debet, supra, qui fil. sint legit., causam quae 2. Sed illud intellige in quocumque casu ubi iudex saecularis negligens est facere iustitiam, quod ecclesia se intromittere debet et compellere ipsum, 23. q. 5, administratores; et 23. q. 2, dominus; et infra, de maledic., statuimus. Ber.
Ex integro
Praeter servos qui eos praevenerint in fide, C. de episc. et cler., Deo nobis § his ita. Ala.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.