Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.2 Multorum
tit. De iudaeis et sarracenis · 10 glosses
Gregorius Episcopo Lucensi.Incipit Multorum ad nos · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., multorum — 7× per the register · find the allegations →
Libertas
44. dist., mancipia.
Sint liberi
Nota originarios sive asscriptitios liberos esse, C. de agric. et cens., diffinimus, lib. 11. Ergo non repelluntur a legitimis actibus, arg. ff. de testi., testimoniorum; C. de postulan., nemo. Quod verum est tamen ad ordines non admittuntur nisi de licentia dominorum, 54. dist., si quis obligatus; et 54. dist., admittuntur. Arg. contra 54. dist., si servus, sed ibi nihilominus tenetur servire domino. Ala.
Diutius adhaeserunt
Arg. quod ex tempore servitus acquiritur et servitia consueta praestari debent, 18. q. 2, servitium; ff. de aqua pluv. arc., si cui § sicut; ff. si serv. vend., si quis diuturno; C. de servit., si quas; et C. de servit., si aquam. Arg. contra 1. q. 1, nullus episcopus. De hoc dictum est supra, de consuet., cum tanto; supra, de censib., pervenit. Et ita habes hic quod ex tempore aliquis efficitur originarius, scilicet triginta annorum, C. de agric. et cens., cum satis, lib. 11. Arg. contra C. de praescr. long. temp. quae, solam
Debentes
Id est, obligati et adstricti ad colenda rura. Ber.
De his
Scilicet originariis vel colonis.
Retinere
Forte in domo ad serviendum sibi, quod esse non debet, ut dicit in principio capituli et supra, de Iudae. et Sarrac., praesenti; infra, de Iudae. et Sarrac., Iudaei sive.
Ipse sibi imputet
Scilicet Iudaeus qui transtulit colonum ad alium locum vel ad aliud servitium imputet sibi, quia hoc ipso amisit ius colonarium quod habebat in colono, et colonus liber erit ab illo iure. Sic et in colono liberi hominis, ut si dominus velit vendere fundum et transferre colonum ad alium locum, non potest eo invito, C. de agric. et cens., quis praedium, lib. 11. Vel si velit dividere aliquam agnationem colonorum vel affinitatem transferendo eos ad aliam colonariam, redintegrandi sunt, C. commun. utrius. iud., possessionem; et C. de agric. et cens., diffinimus, lib. 11; et sic Iudaeus sibi imputet.
Ius dominii
Scilicet quod habuit in gleba quo ab ea recedere non poterat dominus enim personae non fuit, quia homo est, ut supra eodem capitulo.
Iuris severitate
Arg. quod iuris severitas sive rigor servandus, sed hoc est in odium illorum Iudaeorum. Ber.
Damnavit
Id est, abstulit sibi ius coloniarum ipso facto. Vel expone damnavit, id est, fecit id propter quod damnatur et aufertur eis ius colonarium. Vel ipse colonus sibi imputet qui non vult agere contra Iudaeum qui transtulit ipsum. Sed primum verius quantum ad alteram partem disiunctae, ut si vellet retinere Christianum colonum secum in domo, illud non est permittendum, immo excommunicandi sunt, infra, de Iudae. et Sarrac., Iudaei sive, 2. resp.; et infra, de Iudae. et Sarrac., ad haec, ubi redditur causa quare. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.