Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.15 In nonnullis
tit. De iudaeis et sarracenis · 7 glosses
Idem in concilio generali.Incipit In nonnullis provinciis · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., in nonnullis — 5× per the register · find the allegations →
Distinguit
Sic per habitum debent distingui novitii a professis, supra, de statu monach., in singulis; et meretrix a matrona, de sent. excom., in audientia; et ff. de iniuri., item apud § si quis virgines; et masculi a feminis per crines et vestes, 30. dist., si qua mulier. Sic et liber distinguitur a servo per pileum, C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § sed et qui. Io.
Commixitionis
Quia nec matrimonium inter Iudaeum et Christianam esse potest, 18. q. 1, cave. Ber.
Erroris
Ergo si ignoranter commisceatur Christianus Iudaeae, dummodo non sit crassa sive affectata ignorantia, excusatur in eo quod Iudaea, arg. 34. q. 2, in lectum; et infra, de cleri. excom., Apostolicae.
Prodeant
Supra, de Iudae. et Sarrac., quia super.
Illudere
Sic reddunt nobis pro gratia contumeliam et contemptum, ut supra, de Iudae. et Sarrac., et si Iudaeos.
Animadversionis
Scilicet pecuniaria poena vel alia temporali, prout visum fuerit iudici, supra, de Iudae. et Sarrac., postulasti. Ber.
Blasphemare
Supra, de Iudae. et Sarrac., praesenti; et infra, de Iudae. et Sarrac., cum sit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.