Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium
X 3.35.7 In singulis
tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 11 glosses
Idem in concilio generali.Incipit In singulis regnis · alleged in the gloss as de statu monach., in singulis — 12× per the register · find the allegations →
Salvo iure diocesanorum
In visitationibus, procurationibus et correctionibus. Et est arg. quod procuratio necessaria est. Simile 9. q. 3, salvo; et 7. q. 1, pontifices.
Non consueverunt
Per hoc videtur quod abbates exempti teneantur venire ad tale capitulum, quod verum est infra, de statu monach., ea quae § si vero; et infra, de statu monach., ea quae § quod si abbas.
Ad hoc aptum
Habita ratione distantiae quo ad omnes, 63. dist., cum longe.
Illis quatuor
Quid iuris sit quando plures sunt iudices, et in pari vel impari numero discordant, dicitur supra, de re iudic., duobus. Sed isti non videntur delegati, sed potius ordinarii auctoritate huius constitutionis a sede Apostolica, unde secundum hoc si dissentiunt in numero pari, tenet sententia eorum qui absolvunt, ff. de re iud., inter pares; et supra, de re iudic., duobus.
Et appellatione remotis
Inquisitio ista fit causa correctionis et reformationis, quare locum non habet appellatio, supra, de appell., reprehensibilis; et supra, de appell., cum speciali, in fi.; et supra, de offi. ord., irrefragabili. Nisi forsitan modum excederent, ut ibi, ubi de hoc. Nec etiam recusare possunt, quia cum eos elegerint, eorum personas approbaverunt, 3. q. 3, induciae § offeratur; et supra, de caus. poss. et propr., cum olim. Nisi ex nova causa superveniente, supra, de offi. deleg., insinuante. Quia iusta recusatio nulli est deneganda, 3. q. 5, quod suspecti; et C. de sent. et interloc. om. iud., cum solitum, arg.
Proportionabiliter
Id est, pro numero personarum et secundum facultates cuiuslibet, sicut in navi fit collatio secundum proportionem et aestimationem rerum, ff. de lege Rhod. de iac., si laborante § cum in eadem.
Singulas abbatias
Et sic exemptas, infra, de statu monach., ea quae § quod si abbas, vers. haec eadem.
Vice nostra
Tamquam delegatus auctoritate huius constitutionis. Simile supra, de offi. ord., irrefragabili. Numquid per hoc fit praeiudicium episcopo loci? Videtur quod non, per hoc quod dicit in principio: salvo iure etc. Unde satis potest dici quod isti tunc demum corrigent, cum episcopus est negligens, quia alias nulla visitatio vel correctio necessaria est, immo gravarentur monasteria ex eorum accessu. Et aliorum iurisdictionem usurpant, cum sua iurisdictio episcopo non servatur. Unde ordo episcoporum confunditur, 11. q. 1, pervenit. Videtur etiam quod si episcopus esset negligens, quod primo debeat admoneri, arg. supra, de offi. ord., quanto; et 9. q. 3, nunc vero. Sed verius videtur quod sine aliqua admonitione possint visitare, et quia melius sciunt hoc quam episcopi. Nec episcopo fit praeiudicium, quia si inveniant aliquem amovendum, denunciant episcopo ut illum amoveat, et ita salvo iure episcopi hoc officium exercent. Tamen si episcopus vellet visitare locum, ipsi praeponerentur episcopo, quia videretur quod episcopus hoc faceret malitiose causa impediendi eos. Monasteria vero exempta sine aliqua distinctione visitabunt, infra, de statu monach., ea quae. Immo non obstante visitatione episcoporum, ipsi exercent officium suum, ut dicit inferius, infra eodem capitulo § porro.
Denuncient episcopo proprio
Sic infra, de statu monach., ea quae § si vero.
Ut cum praedicti visitatores accesserint
Hic patet quod visitatores isti possunt visitare, etiam si episcopi non fuerint negligentes.
Iniurias sustinere
Ne inde nascatur iniuria, unde iura nascuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; et C. und. vi, meminerint. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.