Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.26 Duobus iudicibus
tit. De sententia et re iudicata · 2 glosses
Idem.Incipit Duobus iudicibus · alleged in the gloss as de re iudic., duobus — 8× per the register · find the allegations →
Diversas sententias proferentibus
Hoc intellige cum omnes sunt praesentes, alias uno absente alius sententiam ferre non posset, immo nulla est si feratur, supra, de offi. deleg., causam matrimonii; et 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. item si plures. Distinctio illa quae habetur in 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, super vers. item si plures; et in decretali praedicta de offi. deleg., causam matrimonii, ponitur tota in decretali praesenti. Si ergo plures sunt iudices, sive sint ordinarii sive delegati sive arbitri, et omnes praesentes sunt, tenet sententia maioris partis, 65. dist., sane; et 65. dist., non debet; ff. de re iud., duo ex tribus; et ff. de recepti., si in tres; et ff. de recepti., sicuti; et ff. de recepti., diem § si plures. Fallit in casu ubi non valet sententia maioris partis, supra, de rescript., pastoralis, 1. resp. Item fallit in causa criminali episcopi secundum quosdam, quia non valet ibi sententia, nisi omnes concordent, 6. q. 4, si quis episcopus criminaliter in iudicio; et 6. q. 4, si quis episcopus criminaliter accusatus. Cum vero iudices aequali numero discordant in sententia, puta unus ex una parte et alius ex alia, vel duo ex una et duo ex alia, locum habet decretalis praesens. Si ergo sint ordinarii et praedicto modo discordant, tenet sententia pro reo, ut hic dicit, quia promptiora sunt iura ad absolvendum quam ad condemnandum, supra, de probat., ex litteris; et supra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; et ff. de act. et oblig., Arrianus, nisi in quatuor casibus hic contentis. Primo favore matrimonii, ut 33. q. 1, si quis acceperit; et infra, de despon. impub., continebatur. De libertate autem habes in praedicta decretali supra, de probat., ex litteris, circa finem; et ff. de re iud., inter pares. De testamento habes ff. de inoffic. testam., si pars iudicantium. Alius casus de dote inducitur favore dotis, ut hic dicit, quia mulieribus multum favoris debetur in dotibus suis, infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; infra, de pignor., ex litteris. Et sic isti quatuor casus propter favorem excipiuntur.
Ex delegata potestate
In delegata iurisdictione secus quam in ordinaria, quia utraque pendet a superiore, arg. ff. de re iud., duo iudices. In compromisso vero neutra valet, ut ff. de recepti., diem § si plures. Sed quae est ratio diversitatis quare sententia ordinariorum teneat et non delegatorum, sed pendet a superiore et sententia arbitriorum nulla? Dicas quod in ordinaria iurisdictione non est superior ad quem recurratur nisi lex mortua, et ideo lex voluit sine alio remedio, quod talis sententia teneret pro reo in favorem ipsius. In delegatis potest haberi recursus ad delegantem, ut ipse approbet quam viderit compromandam, et ideo remanet in pendenti. In sententia arbitrorum non est quis superior, nec habet iurisdictionem a lege, et ideo nulla est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.