The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante

X 5.27.9 Apostolicae

tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 3 glosses
Gregorius IX. I. et I. Canonicis Pragensibus.Incipit Apostolicae sedis · alleged in the gloss as de cleri. excom., Apostolicae 11× per the register · find the allegations →
Apostolicae
Haec decretalis pars est illius supra, de except., Apostolicae.
Probabilis
Sic ergo probabilis ignorantia tantum excusat, et non crassa et supina ut hic patet. Sic supra, de cognat. spir., si vir. Unde dicit Apostolus: misericordiam merui, quia ignorans feci, 8. dist., consuetudo. Et inducit dispensationem, supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit; et supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis, ubi de hoc; et 1. q. 1, si qui a simoniacis. Sed hic non est aliqua dispensatio necessaria, quia nesciebant se suspensos, unde non peccaverunt. Item habes hic quod absens et ignorans potest excommunicari et suspendi, ut 2. q. 1, de manifesta; et supra, de appell., cum sit Romana, in fi. Et quamdiu ignorat se excommunicatum non peccat celebrando, ut hic patet. Idem ergo erit si litteras obtinuerit pro beneficio vel alio negotio posset etiam interim eligi ab ipsis qui hoc ignorant, et sic in isto casu suspenditur effectus excommunicationis, ut quamvis sit excommunicatus non tamen obest, arg. optimum de conse. dist. 4, per baptismum; et Inst. de exception. § praeterea; et arg. supra, de appell., dilectis filiis, ubi suspenditur interdictum. Sic et sententia absolutionis suspenditur, 2. q. 5, quanto. Arg. contra supra, de appell., pastoralis, ubi excommunicatio statim trahit secum executionem, et ff. si cert. pet., eius qui, ubi dicit status sui ignarus. Credo quod quicquid facit antequam sciat se excommunicatum non imputetur ei, tamen postquam noverit se excommunicatum debet abstinere. Alias non audietur per tales litteras nisi post absolutionem. Non credo quod electio de ipso facta teneat licet ignoret se excommunicatum vel suspensum. Item quid si talis moriatur antequam sciat? Liber erit quo ad Deum et excommunicator debet eum absolvere post mortem. Item numquid ille qui sciens illum excommunicatum participat illi, excommunicatus erit. Credo quod sic. Item quid si absens excommunicatur per epistolam, quando dicemus illum excommunicatum, utrum quando scribitur vel quando recipit epistolam? Potest hic distingui, ut si excommunicator voluit quod statim esset excommunicatus, tunc statim erit excommunicatus, sed non obest ei donec sciat, ut dictum est, arg. 4. q. 5, quisquis, ubi dicit ex quo litteras accepisse constiterit; et ff. mand. vel cont., si mandassem. Alias tunc demum erit exocmmunicatus cum receperit litteras. Sic distinguit lex in servo manumisso per litteras, ff. de acq. poss., qui absenti; et ff. de acq. poss., si quis vi § 1. Et ideo non imputatur sententia ignoranti, quia nulla sententia ligat efficaciter nisi postquam scitur, 2. q. 6, biduum. Nec aliqua constitutio, 82. dist., proposuisti; et ff. de decr. ab ord. fac., municipii. Et sic excommunicatio non semper trahit secum suam executionem, etsi proferatur sub conditione, supra, de appell., praeterea requisiti. Et haec vera sunt, cum probabilis est ignorantia, secus si crassa et supina, arg. supra, de cleri. excom., illud. Ibi enim crassa videbatur ignorantia, cum per famam sciret se excommunicatum.
Indulgemus
In quo casu nullus alius potest indulgere, ut dixi supra, de cleri. excom., clerici.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.