Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.2 Si vir
tit. De cognatione spirituali · 5 glosses
Idem eidem.Incipit Si vir vel · alleged in the gloss as de cognat. spir., si vir — 2× per the register · find the allegations →
Institutum
30. q. 1, pervenit; et 30. q. 1, si quis filiastrum.
Statuerunt
30. q. 1, dictum; 30. q. 1, de eo; 30. q. 1, ad limina.
Debitum debet subtrahere
Sed numquid potest exigere? Potest dici quod ille qui hoc fecit ignoranter potest reddere et exigere, quia non peccavit. Qui vero scienter satis videretur quod non deberet exigere, sed reddere tenetur, tamen non invenimus prohibitum in hoc casu quod non exigat, ergo nec nos prohibeamus.
Si ex ignorantia
Probabili, alias non excusaretur a peccato, supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit, in fi.; et infra, de cleri. excom., Apostolicae. Et est arg. hic quod ignorantia excusat, ut ibidem, et 1. q. 4 § in hoc autem; et 8. dist., consuetudo.
Patrocinari
Supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et infra, de collus., audivimus; 30. q. 1, dictum; et supra, de rescript., sedes.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.