Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium
X 4.7.1 Propositum est
tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 6 glosses
Alexander III. Abbati sancti Albani.Incipit Propositum est nobis · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum — 21× per the register · find the allegations →
Insciam
Hoc excusavit mulierem ab adulterio, quia ignorans non committit adulterium, 34. q. 2, in lectum; et ff. de adulter., defuncta. Alioquin si fuisset conscia, non posset postea cum eo remanere, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Immo plus prodest, quia filii de tali matrimonio legitimi sunt censendi, propter bonam fidem uxoris, infra, qui fil. sint legit., ex tenore; et infra, qui fil. sint legit., cum inter. Et tamen non fuit matrimonium inter eos, etiam post mortem primae uxoris, licet enim ista crederet eum liberum, ligatus tamen erat. Et in primo consensu, qui nullus fuit, intelligitur perdurare, sicut nec matrimonium contrahitur cum servo, licet credatur liber, alias non contractura, etiam si postea manumitteretur eo ignorante. Quia post manumissionem factam manendo cum eo, approbare semper intelligitur primum consensum, qui erroneus fuit, et non alium, unde matrimonium non procedit. Arg. contra ff. de off. procon., observare § ulti. Immo videtur expressum ff. de iure dot., Proculus; prius dictum verum est, tamen si mulier vult, compellitur ipsam ducere propter dolum et fraudem illius, ut in fine dicit.
In canonibus
21. q. 1, nullus ducat; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., ex litterarum; infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis, in fi.
Fidem dederat
Vel si de facto eam duxit, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Et supple et eam cognovit vivente sua uxore, alias non impediretur contrahere cum ea, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis.
Machinata
31. q. 1, si quis vivente; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc.
De suo dolo
Supra, de rescript., sedes; et 30. q. 1, dictum.
Nisi mulier
Et ita compellitur vir remanere cum ea, si voluerit, propter culpam et dolum ipsius viri, sed non econverso; simile infra, de adult., pervenit. Et ita est hic arg. quod contractus pro parte tenet, et pro parte non, supra, de despon. impub., de illis 1; ff. mand. vel cont., potest; C. de rescind. vend., rem maioris; et Inst. de auct. tut., circa princ.; ff. locat. et conduct., sicut emptio § interdum; et ff. de act. emp. et vend., Iulianus § si quis a pupillo; 29. q. 2, si quis ingenuus; 32. q. 5, proposito; 32. q. 2, aliquando; 27. q. 2 § sequitur; et 31. q. 2, si verum; et 31. q. 2, tua. Si tamen contraheret cum alia, teneret matrimonium, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.