Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium
X 4.7.8 Si quis uxore
tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 1 gloss
Gregorius IX. Fratri R.Incipit Si quis uxore · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis — 9× per the register · find the allegations →
Cognovit eandem
Sic patet quod sola fides data, vel tantum de facto contrahere, non impedit matrimonium, uxore defuncta, nisi ad carnalem copulam sit processum. Et sic intellige omnia illa iura, quae dicunt quod nullus ducat in matrimonium, cui dedit fidem de ea ducenda post mortem uxoris, vel cum qua contraxit de facto. Et ita est argumentum quod voluntas sive factum, nisi fuerit subsecutus effectus, non nocet. Quia non obfuit conatus, ubi iniuria non habuit effectum, supra, de spons., adolescens, ubi de hoc; et arg. 35. q. 3, extraordinaria; et ff. quod quisque iur., hoc edictum summam, in fi. Arg. contra 32. q. 5, qui viderit; et supra, de bigam., nuper; et supra, de bigam., a nobis; et 51. dist., si quis post acceptum; et de poen. dist. 1 § si quis cum telo; supra, de spons., iuvenis. Et idem intellige de eo vel ea, quae machinata est in mortem alterius, scilicet, cum effectu, ut 31. q. 1, si quis vivente. Alias solus conatus non impediret arg. istius capituli, quia eadem ratio videtur utrobique.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.