The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium

X 4.7.7 Veniens

tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 3 glosses
Idem Messanensi Capitulo.Incipit Veniens ad praesentiam · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens 9× per the register · find the allegations →
Insciam
Si hoc fuit verum, legitime poterit remanere cum illo; simile supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum.
De novo
Ut sic teneat matrimonium ut ex nunc, si illa voluerit in eum consentire, alias non compellerentur, sed vir, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Sic et transactio dolo alterius tantum initia, ab eo revocari non potest, C. de transaction., transactione; simile ff. de off. procon., observare § ulti.; simile ff. de leg. 3, si incertus § 1.
Fidem adultera
Hoc ideo dicit, quia et si illa hoc scivisset, et quod haberet aliam uxorem, adultera diceretur. Unde non posset esse cum illo propter fidem datam, et quia etiam plus fuit hic, quia in uxorem eam duxit, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Sed quia fuit ignorans, adulterium non commisit, 34. q. 2, in lectum; ff. de adulter., si ex lege.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.