Book IV › tit. 4.7 De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium
X 4.7.5 Cum haberet
tit. De eo qui duxit in matrimonium quam polluit per aduletrium · 10 glosses
Idem.Incipit Cum haberet uxorem · alleged in the gloss as de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet — 20× per the register · find the allegations →
Perpetua continentia
Hoc fit propter causas quae hic ponuntur, et quia ambo processerant in dies suos. Tamen si timeretur de incontinentia ipsorum, puta si essent iuvenes, daretur eis licentia contrahendi, 33. q. 2, adolescentia; et 33. q. 2, antiqui. Sed contra videtur supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., ex litterarum, ubi datur licentia contrahendi in simili casu, sed ratio redditur in littera, quod isti plus peccaverunt quam alii, unde plus puniuntur, et quia senes videbantur.
Leo Papa
31. q. 1, nullus ducat.
Et quod hic plus
Sic infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis. Sed videtur quod casus iste non sit alius ab aliis duobus, de quibus habes supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc. Quia si ducit illam, fidem dat illi, et ita idem est ducere sic eam de facto, quod fidem dare. Satis potest dici quod iste casus non est diversus ab illis, et hic non dicitur quod sit alius omnino, sed quod plus est hic, quam si fides tantum detur, quia hic primo intervenit fides in desponsatione tali de facto, et postea eam ducit. Sed verius est quod est tertius, et bene differt ab aliis, quia hic est fides de praesenti contrahendo cum ea quatenus potest. Sed in alio casu est tantam fides de futuro, et est similis differentia, sicut inter sponsalia et matrimonium; arg. infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis. Et plus est hoc quam fidem dare, ut hic dicitur, et plus peccat.
Cum eadem
Scilicet, uxore. Ber.
Iuramenti
Iuramentum istud quod fecit iste, ut ei ulterius non adhaereret, non sufficit, quam eam habere non possit, quia idem esset si eam abiurasset, cum aliud subsit impedimentum, ut patet per hanc litteram; unde supple maxime.
Quam Triburiensis
31. q. 1, relatum; et 31. q. 1, sequenti.
Multiplicitas
Quandoque tamen favor filiorum dispensationem inducit, 25. q. 8, de gradibus; et ff. de ritu nupt., qui in provincia, alias incipit, divus.
Non minuat
Infra, de simon., non satis; et infra, de simon., cum in ecclesiae; et supra, de consuet., cum tanto.
Intererit
Apud quem debeant demorari filii facto divortio, habes C. divort. fact., licet. Et apud talem commorari debent, qui eorum vitae vel sanguini non insidietur, supra, de conver. infid., ex litteris, ubi de hoc.
Secundum facultates
Hoc est regulare, quod secundum facultates alimenta ministrentur, ff. de liber. agnosc., si quis a liberis, 1. resp.; et ff. de liber. agnosc., si quis a liberis § si quis ex his; et C. de alend. lib., si competenti; et C. de alend. lib., si patrem. Et si procuratio exhiberi debet secundum facultates ecclesiae, supra, de censib., sopitae; et supra, de censib., cum nuper. Et nota quod filius minor triennio ali debet apud matrem, maior triennio apud patrem, C. de patr. potest., nec filium; et supra, de conver. infid., ex litteris, in fi.; et arg. ff. de liber. agnosc., si quis a liberis § non tantum. Illud scias quod sicut parentes alere debent filios, 1. dist., ius naturale; sic et filii parentes si egeant, ut in ff. de liber. agnosc., si quis a liberis, in princ.; et ff. de liber. agnosc., si quis a liberis § si impubes; et C. de alend. lib., parentum; et C. de alend. lib., competens; et 30. dist., si qui filii; et 22. q. 4, inter caetera. Tamen recusare potest pater alere filium iusta de causa, si forte eum accusavit, ut ff. de liber. agnosc., si quis a liberis § si quis ex his, in fi. Ubi autem pater et filius egent, mater compellitur eos alere, ut ff. de liber. agnosc., si quis a liberis § utrum; et ff. de liber. agnosc., si competenti; et C. de alend. liber., authen. quemadmodum; et in Auth. ut liceat mat. et avi. § illud, coll. 8. Si autem mater alit filium dum pater abundat, potest petere expensas, si hoc fuerit protestata, ff. de negot. gest., Nesennius; post triennium tamen. Sed haec quae dicta sunt intelliguntur de legitimis, unde signantur contraria in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § ulti., coll. 6; et C. de incest. nupt., authen. ex complexu; et C. de nat. lib. et mat., authen. licet parti; et infra, qui fil. sint legit., per venerabilem, in fi. Sed illa contraria intelliguntur de rigore iuris civilis. Quod videtur inductum in detestationem criminis, hoc intelligitur de benignitate canonica, quae vigorem summit a iure naturali. Nam educatio filiorum de iure naturali est, 1. dist., ius naturale; et ex instinctu naturae procedit. Unde ius istud praefertur civili, tamen filii non succedunt in bonis patris et illegitimi sunt, supra, de clan. despon., cum inhibitio § 1. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.