The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.13 Per venerabilem

tit. Qui filii sint legitimi · 41 glosses
Idem nobili viro G. Montis Pessulani.Incipit Per venerabilem fratrem · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., per venerabilem 8× per the register · find the allegations →
Arelatensem archiepiscopum
Nunc; olim fuit sedes episcopalis, ut 8. q. 3, Artaldus; et fuit suffraganeus Narbonensis, ut ibi.
Habeat potestatem
Ex eo enim quod legitimat aliquem in spiritualibus, per consequentiam et in temporalibus, prout ipse Papa argumentatur hic. Propter hoc tamen quod legitimat aliquem in spiritualibus, non probatur quod habeat iurisdictionem in temporalibus. Legitimare enim pertinet ad voluntariam iurisdictionem, ff. de off. procon., omnes proconsules. Item quia ad Papam nihil spectat de temporalibus, supra, qui fil. sint legit., causam quae 2; et supra, qui fil. sint legit., lator; et supra, de iudic., novit; nisi in casibus, supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex tenore, ut ibi dicitur. Et sic videtur quod Papa quo ad temporalia legitimare non possit, ubi non habet temporalem iurisdictionem. Ad hoc dixit Io. quod dominus Papa non habet potestatem legitimandi in temporalibus, sed eo ipso quod legitimat aliquem quo ad spiritualia, per consequens legitimat eum quo ad temporalia, quae sunt minus digna, et sic legitimat per consequentiam, sed non directe. Saepe enim permittitur aliquid indirecte, quod non permittitur directe, arg. 4. q. 3, si testes § servi, 1. resp.; et ff. de auct. tut., quamquam. Io. adhaesit allegationi quam ponit hic dominus Papa. Sed contrarium credo, scilicet, quod dominus Papa non possit legitimare aliquem quantum ad hoc, ut succedat in hereditate tamquam legitimus heres, qui non sit. Dico de sua iurisdictione temporali, sic enim esset mittere falcem in messem alienam, et usurpare alienam iurisdictionem, quod esse non debet, supra, de iudic., novit; et 6. q. 3, scriptum est; et privare aliquem iure succedendi. Unde credo quod non possit legitimare nisi quo ad actus spirituales, tamen quidam legitimationem extendunt ad honores saeculares, ut per hoc intelligatur esse legitimatus, ut possit esse iudex, et habere huiusmodi honores temporales, quos alias habere non posset, et in hac sententia fuerunt Laur. Vincen. et Tanc.
Non naturalibus
Naturales large omnes appellantur, praeter adoptivos et spirituales, 30. q. 3 § quod autem. Plerumque enim illi tantum qui ex liberis concubinis nascuntur, ut hic, et 32. q. 4, liberi.
Aduletrinis
Ut puta filiis presbyterorum, qui cum fornicantur, adulterantur, cum sint quasi mariti ecclesiarum, ut 56. dist., Cenomanensem.
Praesertim
Id est, maxime, secundum Io. Secundum alios praesertim, id est, tantum.
Superiorem
Papa enim super omnes est, 96. dist., duo sunt; et 9. q. 3, cuncta; et supra, de maior. et obed., solitae.
Requiratur
Supple quantum ad temporalia.
In minori
95. dist., illud; 16. q. 2, admonemus; et supra, de decim., ex parte tua 2. Et econverso cui interdicitur minus, et maius interdictum esse videtur, infra, de sent. excom., cum illorum; et 74. dist., gesta; et ff. de serv. export., error § si cui; et ff. de interdict. et releg., relegatorum § solet.
A patria potestate
53. dist., si servus; et in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot. § palam, coll. 6.
Ordinare
54. dist., si servus absente; et 54. dist., ex antiquis.
Beati Petri
Dicebat Io. maxime. Sed tu dic tantum, ut dixi supra, quia quo ad forum saeculare non potest legitimare, nisi princeps ei permitteret, in servo scienter ordinato secus est, sed ipse tenetur Domino satisfacere, ut hic dicitur.
Per sententiam
Cui standum est, donec in contrarium probaretur, supra, de re iudic., sicut; et supra, de renunciat., in praesentia; licet iniqua, ff. de iust. et iure, ius pluribus § 1; et ff. de regul. iur., res iudicata.
Separasti
Quod facere non debuit, etiam si causa esset manifesta, infra, de divort., porro. Cum talis separatio sit poena, quae non debet inferri nisi per iudicem, 33. q. 2, sine § in hoc.
Iudicarium ordinem non servatum
Ut 2. q. 6, ei qui § diffinitiva. Et arg. supra, de probat., quoniam; et supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, ut lite non cont., accedens 2. Arg. contra supra, ut lite non cont., ad hoc; et supra, ut lite non cont., quoniam § 1, ubi dicitur quod ordo iudicarius non usqueuaque servatur in causis matrimonialibus, sed hic cassata fuit propter hoc sententia. Illa contraria intelliguntur quando altera pars est absens per contumaciam. Tunc enim ordo iuris non servatur per omnia, immo testes recipiuntur lite non contestata, et fertur sententia propter periculum fornicationis, ut in supra, ut lite non cont., quoniam. Sed ubi altera pars non est absens, sed praesens utraque pars, debet ordo iuris servari; alias non valet sententia, ut hic. Et dic cassata, id est, cassa et irrita nunciata, ut supra, ut lite non cont., accedens 1.
De tribus bonis coniugii
Nota quod tria sunt bona matrimonii, ut hic dicit, scilicet fides, proles et sacramentum, 27. q. 2, omne itaque; 32. q. 1, non enim in sola. Fides, quia nullum adulterium dicitur fides tori coniugalis, ut 32. q. 1, non enim in sola. Proles, id est, ipse Deus. Sacramentum, quia nullum debet esse divortium, ut 27. q. 2, omne itaque. Ubi alterum istorum non servatur, frangitur lex matrimonii. Iste non servata ista tria, scilicet, fidem, quia cum alia adulterium commisit. Sed rex Franciae non fecit hoc, propter sententiam. Et quamvis fides non servetur, matrimonium tamen durat, ut hic dicitur.
Violasset
Id est, dissolvisset, quia in nullo casu solvitur matrimonium post carnalem copulam, nisi in casibus infra, de divort., gaudemus.
Dubitari
Et sic ex futuro eventu pendet, an sint iudicandi legitimi, arg. supra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Sed certe contrarium videtur si secundum matrimonium contractum fuit auctoritate ecclesiae ex vi sententiae latae, et toleratum fuit. Lite pendente super primo, filii legitimi erunt, supra, qui fil. sint legit., perlatum; et supra, qui fil. sint legit., cum inter; et supra, qui fil. sint legit., referente, arg. Et ita sine aliqua dispensatione legitimi erunt.
Comprobata
Maxime, quia et si non fuerit comprobata, et restituatur viro, nihilominus proles legitima erit nata ex secunda uxore, quam auctoritate ecclesiae recepit post sententiam latam, ut dixi in proxima notula. Sed non est verum, quia sententia non tenuit propter ordinem non servatum, et ideo necessaria esset dispensatio si non probaretur affinitas.
Minime recognoscat
De facto; de iure tamen subest Romano imperio, 7. q. 1, in apibus. De hoc dicitur supra, de elect., venerabilem.
Subiicere potuit
ff. de iuris., est receptum.
Tamquam princeps
Nota quod facit aliquid non tamquam rex, ut supra, de elect., quod sicut § penulti; et supra, de elect., cum inter canonicos; et supra, de elect., cum inter universas; et 23. q. 4, si ecclesia, in fi.; et ff. de adopt., si consul § 1; et ff. quod cui. univ. nom., item eorum § 1. Et ita rex erit hic actor et iudex proprii facti. Et licet forte rex hoc facere possit, melius tamen facit si abstinet a talibus, ff. de off. procon., ne quicquam. Ne videatur praestare auctoritatem suo proprio facto, ut supra, de instit., cum ad nostram; et supra, de iure patron., per nostras. Io.
Regi gratiam
Quia non potuit rex legitimare filium suum, licet posset alienum. Vel quia licet eum posset legitimare ut subditum, scilicet, ut succederet alii, non tamen ut succederet sibi, arg. 8. q. 1, in scripturis; et 24. q. 1, didicimus. Immo videtur quod ipso iure legitimi erant, cum nati fuissent de matrimonio auctoritate ecclesiae contracto. Sed non est ita, ut supra dictum est in notula, maxime.
Patrimonio
Illos tantum de patrimonio suo legitimare potest, ut dictum est supra.
Certis causis
Scilicet, cum requirimur. Et hoc probatur auctoritate Deuteronomii, scilicet, cum variatum est inter iudices, sive ambiguum, tunc recurritur ad iudicium ecclesiae, ut infra sequitur. Et licet ex certis causis, non ideo est ordinarius quo ad temporalia, supra, de offi. ord., pastoralis, 1. resp. Sed casualiter, ut dicit littera, supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex tenore; et supra, de for. compet., ex parte. Et ita est hic arg. de iurisdictione distincta, supra, qui fil. sint legit., causam quae 2, ubi de hoc; et supra, de iudic., novit; et supra, de appell., si duobus.
Inter sanguinem
Haec verba exponuntur inferius.
Videris variari
Inter iudices sive sapientes.
Veniens ad sacerdotes
Arg. quod ex defectu iudicis saecularis recurritur ad ecclesiasticum, supra, de for. compet., licet ex suscepto; et 23. q. 5, administratores.
Sane
Hic incipit Papa exponere auctoritate Deuteronomii.
Ex vi vocabuli
Interpretatur enim nova lex antiquam.
Reversus
Ipse Petrus, et ibi postmodum martyrium sustinuit, 2. q. 6, Beati Petrus et Paulus.
Inter sanguinem et sanguinem
Haec est expositio eius quod praemisit in auctoritate Deuteronomii.
Civile
Hoc est saeculare iudicium.
Criminale
Id est, ecclesiasticum secundum canones.
Medium inter causam
Nota quod ista tria iudicia clarissime secundum Host. possunt exponi. Primum, inter sanguinem et sanguinem, istud est criminale, civile sive saeculare, quod idem est hic, ut quia accusator dicit esse probatum quod reus sanguinem fudit, id est, aliquid criminale commisit, puta homicidium, adulterium, furtum, vel aliquod aliud simile. Ultimum inter lepram et lepram, quia accusator dicit reum esse infectum lepra haeresis, vel simoniae sive sacrilegii, vel alterius criminis ecclesiastici, et reus negat. Medium inter causam et causam, quia actor dicit quod reus tenetur sibi in centum ex mutuo vel commodato, vel alia civili actione, vel etiam teneris mihi ad decimas praestandas, vel habeo ius patronatus in ecclesia ista, vel alia simili actione ecclesiastica, et reus negat. In his enim omnibus, si quid difficultatis emerserit, est ad sedem Apostolicam recurrendum, supra, de appell., ut debitus; et supra, de bapt. et eius effect., maiores.
Praecipitur
11. q. 3, absit.
Mortuus
11. q. 3, nihil sic debet; et 24. q. 3, corripiantur.
Canonica
56. dist., presbyterorum; et supra, de fil. presbyt., ut filii; et 15. q. 8, cum multae.
Detestatur
Nisi cum eis fuerit dispensatum, 56. dist., Cenomanensem.
Manzeres
De his dictum est supra, de renunciat., nisi § personae.
Etiam alimenta
C. de nat. lib. et mat., authen. licet patri; et C. de incest. nupt., authen. ex complexu. Arg. contra supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Solutio: ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.