Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.10 Referente
tit. Qui filii sint legitimi · 4 glosses
Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Referente nobis · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., referente — 2× per the register · find the allegations →
Referente
Casum pone per illam, supra, de despon. impub., duo, sic: quidam contraxit sponsalia de futuro cum quadam. Tandem illa mutate voluntate contraxit per verba de praesenti cum alio, et sic soluta fuerunt sponsalia priora. Ille vero qui sponsalia cum ea contraxerat, matrimonium cum quadam consaguinea illius, ex certa scientia utriusque contraxit. De tali matrimonio nati sunt filii. Quaerebatur an essent legitimi? Et respondetur quod non, quia publicae honestatis iustitia impediente, non potuit esse matrimonium inter eos. Nec ignorantia excusat eos, quia parentes scienter contraxerunt; nec dispensatio ecclesiae fuit secuta. Ber. Nota quod publicae honestatis iustitia impedit et dirimit matrimonium. Item paterna ignorantia non excusat filios.
Separari
Sic patet quod impedimentum istud perpetuum est, ex quo impedit et dirimit matrimonium iam contractum, sic supra, de spons., ad audientiam; et supra, de spons., iuvenis.
Permissionem
Id est, ecclesia non approbante tale matrimonium; vel permissionem, id est, dispensationem, quia postea ecclesia cum eis non dispensavit, et per dispensationem ecclesiae approbatur matrimonium causa filiorum, supra, de cons. et affin., quia circa; infra, qui fil. sint legit., per venerabilem; et 35. q. 8, de gradibus.
Ignorantiam
Paterna enim ignorantia utriusque, vel alterius tantum excusat filios, sive legitimat eos, infra, qui fil. sint legit., ex tenore; et supra, qui fil. sint legit., cum inter. Item subsequens matrimonium, supra, qui fil. sint legit., tanta; et supra, qui fil. sint legit., conquestus. Item legitimatio principis, infra, qui fil. sint legit., per venerabilem. Hodie vero paterna ignorantia non excusat filios omissa illa solemnitate, supra, de clan. despon., cum inhibitio. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.