Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.14 Ex tenore
tit. Qui filii sint legitimi · 3 glosses
Idem H. et R. Canonicis Beneventanis.Incipit Ex tenore litterarum · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., ex tenore — 7× per the register · find the allegations →
Restitui postularet
Tamquam tutrix, C. quan. mul. tut. off. fun. pot., matres; et C. quan. mul. tut. off. fun. pot., authen. matri. Olim si mater curam vel tutelam filiorum subire volebat, oportebat eam iurare, quod non transiret ad secundas nuptias, hodie vero remittitur illud iuramentum, quia veniebant contra, sed renunciant beneficio Velliani, in Auth. ut sine prohib. mat. deb. § quia vero multam, coll. 7; et praedicta authentica C. quan. mul. tut. off. fun. pot., authen. matri. Et si contraxerit, statim expellitur a tutela, C. quan. mul. tut. off. fun. pot., authen. sacramentum; et supra, de appell., ex parte 2, ubi de hoc.
Ignaram
Haec ignorantia facit, quod filii sunt legitimi censendi, alias non essent legitimi, ut supra, qui fil. sint legit., referente, ubi de hoc.
Legitimum
Ex hoc patet quod sufficit bona fides alterius parentis, ut filii dicantur legitimi. Et si nascantur lite mota legitimi sunt, licet postea separentur, vel si ante sententiam sit conceptus, supra, qui fil. sint legit., cum inter. Circa huiusmodi scientiam vel ignorantiam tenendum est, ut dicitur supra, de clan. despon., cum inhibitio. Sed numquid idem esset si aliquis crederetur liber cum esset servus, ut filius eius propter opinionem ecclesiae iudicetur liber, et legitimus quo ad ordinem? Non, ut C. solut. matrim., si ignorans. Arg. contra, ff. solut. matrim., si cum dotem § ulti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.