Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.67 Ex parte M.
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Gregorius IX. Magistro scholarium H. et G. de Rupe Canonicis S. Andoniani Morinensis dioecesis.Incipit Ex parte M. · alleged in the gloss as de appell., ex parte 2 — 2× per the register · find the allegations →
Sub potestate et tutela
Filius non dicitur esse in potestate matris, sed patris quantum ad ius patriae potestatis, Inst. de patr. potest. § ius autem. Quia filius familiam patris sequitur et non matris, Inst. de legit. agnat. tutel. § 1; et infra, de conver. infid., ex litteris. Sed per officium tutelae bene recidit filius in potestatem matris. Illud tamen regulariter est verum, quod femina tutrix esse non potest, quia virile officium est, C. quan. mul. tut. off. fun. pot., matres; et ff. de regul. iur., feminae; et supra, de arbitr., dilecti. Nisi a principe tutelam impetraverit, ut ff. de tutel., feminae. Tamen si mater maior est et nullus tutor legitimus sit, vel datus non sit impuberi in testamento vel si sit excusatus, potest repetere tutelam filii. Et ipsa iurabit quod ipsa non transibit ad secundas nuptias, et renunciet Velleiano sub hypotheca rerum suarum, C. quan. mul. tut. off. fun. pot., matres; et C. quan. mul. tut. off. fun. pot., si pater. Olim sic observatur. Hodie tamen per authenticam praefertur mater omnibus tutoribus legitimis et dativis sed non testamentariis, renunciando simplici verbo secundis nuptiis et non per iuramentum et Velleiano et omni alio auxilio, ut si obligaverit se pro pupillo, non iuvetur, C. quan. mul. tut. off. fun. pot., authen. matri; et in Auth. de hered. ab intest. § ex his, coll. 9; et in Auth. ut sine prohib. mat. deb. § quia vero, coll. 7; et C. quan. mul. tut. off. fun. pot., authen. sacramentum. Et quam cito ad secundum matrimonium convolaverit, soluta est tutela quasi mortua esset, ut in Auth. ut sine prohib. mat. deb. § quia vero, coll. 7. Et ita patet quod mulier ista bene excipiebat, quia tutrix esse desierat transeundo ad secundas nuptias. Item si transeat ad secundas nuptias non reddita ratione tutelae, omnia bona sua et mariti secundi tacite sunt filiis obligata, C. in quib. caus. pign., si mater; et in Auth. de nupt. § si ante tutelam, coll. 4. Item in principio debet facere inventarium et satisdare rem pupilli salvam fore, ut in Auth. ut sine prohib. mat. deb. § ulti., coll. 7. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.