Book IV › tit. 4.3 De clandestina desponsatione
X 4.3.3 Cum inhibitio copulae
tit. De clandestina desponsatione · 13 glosses
Innocentius III. in concilio generali.Incipit Cum inhibitio copulae · alleged in the gloss as de clan. despon., cum inhibitio — 22× per the register · find the allegations →
Revocata
Per illam constitutionem, infra, de cons. et affin., non debet.
Praedecessorum
Supra, de clan. despon., quod nobis; et 30. q. 5, aliter legitimum.
Clandestina
Dicitur clandestinum matrimonium tribus modis. Uno modo cum non habentur testes, supra, de clan. despon., quod nobis. Secundo cum non fit cum solemnitate, 30. q. 5, aliter. Tertio dicitur clandestinum quod fit contra tenorem huius constitutionis, videlicet, non praemissa denunciatione. Tenet tamen quo ad ecclesiam, sed filii nati inde detecto impedimento illegitimi erunt, ut infra sequitur.
Quorundam locorum
Ut infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua; et supra, de spons., cum in tua.
Voluerit
Quasi publicum crimen videtur, quia quilibet admittitur, immo quilibet tenetur saltem denunciare, infra, de cognat. spir., tua; et supra, de spons., cum in tua, ubi etiam de hoc. Consanguinei tamen potius admittuntur quam extranei, 35. q. 6, consanguineos. Sed pone matrimonium contractum est nulla praemissa tali denunciatione, aliquibus praesentibus quando contrahitur, et scientibus impedimentum, et nihil obiicientibus. Numquid isti debent admitti postea ad accusandum vel ad testificandum contra illud matrimonium in vita vel etiam post mortem? Videtur quod non, quia qui scivit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; quia denunciatio non fit nisi propter ignorantes. Item licet contrahentes non fuerint in culpa, tamen scientes impedimentum fuerunt in dolo, et dolus praeponderat culpae, ff. ad leg. Aquil., item Mela, in princ. Et ex quo factum est publice non admittitur contradictor, 8. q. 1, licet. Quare isti quibus videntibus et scientibus impedimentum, matrimonium contractum est, non debent amplius admitti, quia non videntur carere suspicione. Qui ergo debeant admitti post denunciationem, dicitur infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua. Post mortem etiam admittitur accusatio propter bona, infra, qui fil. sint legit., causam quae 2; C. ne de stat. def., quamvis.
Probabilis coniectura
Nota quod probabilis causa impedit matrimonium contrahendum, supra, de spons., praeterea 2; et supra, de spons., cum in tua; et infra, de cons. et affin., super eo.
Clandestina
Scilicet, non praemissa denunciatione, ut dictum est supra. Ber.
Interdicta
Post causam probabilem allegatam, nec finitam.
De tali
Scilicet, clandestina vel interdicta.
Si ambo parentes
Et ideo non prodest opinio ecclesiae, si ambo parentes sciant impedimentum, quin sint filii illegitimi. Sed quid si unus scit et alter nescit? Dixit Hug. et Laur. quod quantum ad scientem sunt illegitimi, quantum ad ignorantem legitimi, arg. C. de incest. nupt., qui contra. Quod non credo, immo legitimi sunt, infra, qui fil. sint legit., ex tenore. Monstrum enim esset partim legitimus, sicut quod aliquis esset partim servus et partim liber, ff. de statulib., si duobus. Et hoc innuitur cum dicit, ambo parentes.
Tales
Scilicet, post allegatum impedimentum.
Poenitentia
Nota quod puniuntur contrahentes, et tamen nullum subest impedimentum. Sed illud ideo fit, quia contrahunt contra interdictum ecclesiae, unde puniuntur non propter impedimentum, sed quia mandatum ecclesiae contemnunt, infra, de matr. contrac. con. int., litterae. Mandatum enim iudicis contemni non debet, ut ibi, et ff. ne quid in loc. pub., sicut is. Et ita est arg. quod iudex potest punire illum qui venire ad eius citationem contemnit, ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quaecumque; etiam si ius non habeat actor.
Malitiose
Qui enim calumniose denunciat, punitur, ut hic dicit. Et haec poena arbitrio iudicis committitur, supra, de offi. deleg., de causis. Tamen clericus qui calumniose denunciat, ab officio et beneficio suspenditur, infra, de calumniat., cum dilectus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.