Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.7 Tua nos
tit. De cognatione spirituali · 3 glosses
Idem Magistro S. Canonico Herfordensi.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de cognat. spir., tua — 10× per the register · find the allegations →
Filiam
Spiritualem, per quam compaternitas est contracta, supra, de cognat. spir., utrum; et supra, de cognat. spir., super eo, in princ.
Possunt
Id est, debent in iure, supra, de cognat. spir., utrum; et supra, de cognat. spir., super eo., in princ.
Nunciare
Nota arg. quod denunciatio criminum ad omnes spectat, et non tantum ad praelatos. Item personae illae quae sciverunt contrahi matrimonium non admittuntur ad accusationem matrimonii, aut etiam ad testificationem, infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua. Non tamen repelluntur a denunciatione, ut hic patet. Et tamen hic consequitur idem per denunciationem in hoc casu, quod per accusationem, non enim potest poenitere ille cui denunciatur tale crimen, nisi remota uxore, 14. q. 6, si res, arg. Item alia via excluditur, et alia admittitur, sic supra, de iureiur., quemadmodum; supra, de despon. impub., ad dissolvendum. Arg. contra supra, de procurat., tuae, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.