Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.1 Utrum autem
tit. De cognatione spirituali · 3 glosses
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.Incipit Utrum autem filii · alleged in the gloss as de cognat. spir., utrum — 11× per the register · find the allegations →
Filii
Scilicet, duorum compatrum.
Posterius
Primus canon est 30. q. 3, post susceptum. Et debet esse Pachalis primi, licet in quibusdam libris dicatur Paschalis secundi. Canon posterius editus est 30. q. 3, super quibus, qui corrigit primum, ut hic dicit. Sed canon ille ita potest legi quod teneat, prout ibi exponitur. Sed Alexander aliter illum intellexit, ut hic patet.
Nisi consuetudo qua scandalum
Hug. dixit quod Alexander male dixit hic, quia innuit hic quod legitime coniuncti debeat separari, quod esse non debet propter aliquam consuetudinem vel scandalum, quia a Deo sunt coniuncti, et quod Deus coniunxit, homo non separet, 33. q. 2, quos Deus, etc.; arg. pro eo supra, de sponsa duo., tuas, ubi non statur consuetudini, sed potius iuri. Arg. contra quod consuetudo personas legitimas ad contrahendum reddit illegitimas, infra, de cognat. spir., super eo; et supra, de cleri. coniug., cum olim; et arg. 32. dist., placuit. Solutio: potest dici quod hoc locum habet in matrimonio contrahendo, ut propter scandalum impediatur matrimonium, quod alias legitimum est, sed non dirimitur iam contractum propter scandalum, ut hic satis patet ex consultatione. Et non dixit hic Alexander, quod coniuncti separentur, sed respondet quod coniungi non debent si scandalum est. Nam multa fieri prohibentur, facta tamen manent, supra, de iureiur., quemadmodum; et supra, de regular., ad Apostolicam; et 30. q. 5, nec illud § sed obiicitur; et 15. q. 1 § sicut ergo. Vel dic quod propter scandalum derogatur iuri, ut propter scandalum separentur, licet de iure non deberent separari, ut infra, de cognat. spir., super eo. Sed prius verius videtur, quia propter scandalum matrimonium quod Deo auctore in paradiso institutum fuit, per ecclesiam dissolvi non debet, 26. dist., deinde opponitur. Et ita remanet contraria illa decretalis, infra, de cognat. spir., super eo, sed intellige hoc prout ibi dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.