Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis
X 3.3.6 Cum olim
tit. De clericis coniugatis · 3 glosses
Idem Archerontino Archiepiscopo.Incipit Cum olim ad · alleged in the gloss as de cleri. coniug., cum olim — 11× per the register · find the allegations →
In minoribus
Ut 32. dist., si quis eorum.
Votum continentiae
31. dist., Nicaena; et 31. dist., quoniam; et 31. dist., aliter. Et sic est arg. ex hoc quod occidentales clerici ex voto ad continentiam tenentur, quod quidam negant dicentes quod tantum ex constitutione ecclesiae hoc fit, arg. 84. dist., cum in praeterito. Unde dicunt quod Papa potest dispensare, ut aliquis contraheret in sacro ordine, etiam si concederetur quod contra votum dispensare non posset. Vincen. dixit quod ubi clericus in ordinum promotione exprimit votum, tenetur ad id. Et si Papa dispensaret in hoc, contra votum dispensaret. Si vero non exprimit, si promovendus est iurisperitus eodem modo teneretur. Si vero est iuris inscius, non tenetur ex voto sed ex constitutione. Et si Papa dispensat cum tali, non intelligitur dispensare contra votum sed contra constitutionem ecclesiae. Tamen non dispensat quod aliquis in sacro ordine contrahat. Illud verum est quod ex constitutione ecclesiae introductum est, ut qui ad sacros ordines vult promoveri, prius continentiam debeat profiteri expresse, 28. dist., nullum. Aut etiam tacite, ut 28. dist., diaconi. Arg. eo enim ipso quod quis promovetur ad sacrum ordinem, tacite intelligitur vovere continentiam, et si nulla fiat mentio de voto continentiae.
Repugnet
Sic ergo consuetudo facit aliquem ineligibilem, qui alias eligibilis est. Sic et qui legitimus est ad matrimonium contrahendum, per consuetudinem fit illegitimus, infra, de cognat. spir., super eo; et 32. dist., placuit. Et sic consuetudo arctat et ampliat iurisdictionem, supra, de offi. legat., quod translationem; ff. quod vi aut cla., prohibere § non tantum. Et sic consuetudo in electione praecipue consideratur, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de consuet., cum dilectus; et 24. q. 1, pudenda; arg. ff. de decur., non tantum. Arg. contra supra, de consuet., cum venerabilis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.