The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.4 De sponsa duorum

X 4.4.5 Tuas

tit. De sponsa duorum · 4 glosses
Innocentius III. Mutinensi Episcopo.Incipit Tuas dudum · alleged in the gloss as de sponsa duo., tuas 7× per the register · find the allegations →
Cognovisset
Videbatur quod secundus ideo esset potior, quia illi tradita esset possesio, sicut est in venditione et donatione, C. de rei vend., quotiens; et in matrimonio spirituali, supra, de iure patron., quod autem; et supra, de iure patron., pastoralis; et in obligatione pignoris, ff. qui pot. in pign. hab., potior. Sed non est ita, immo qui prior est tempore, potior est iure, supra, de maior. et obed., cum certum. Quia iam contractus perfectus est per solum consensum, licet cum secundo processum sit ad carnalem copulam, quae matrimonium non facit sine consensu, ut infra dicitur; simile supra, de iure patron., cum autem; et ff. locat. et conduct., in operis. Licet hic circa matrimonium non stetur consuetudini, alias tamen servatur consuetudo, ut qui legitimus est ad matrimonium, consuetudo facit illegitimum, infra, de cognat. spir., super eo.
Ne vero turpis
Sic 8. dist., quae contra mores; et 11. dist., nolite; et 12. dist., non decet; supra, de praescrip., cum non liceat.
Beati Petri sedem et suam metropolim
Haec verba sunt 11. dist., nolite; et 12. dist., placuit omnibus; et supra, de postul. praelat., ad haec.
Et si solus
Solus consensus facit matrimonium, supra, de spons., per totum; et 27. q. 2, sufficiat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.